BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 172

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


deteriorem esse conditionem hominis quam bestiae cuiusvis,
inspecta hominis imbecillitate quantum ad corpus, quod tot
infirmitatibus est subiectum, et animi inquietudine, qui semper
huc atque illuc vertitur.
Secundo et principaliter quia, stante animi humani mor-
talitate, homo in nullo casu, quantumcumque urgentissimo,
deberet eligere mortem; et sic removeretur fortitudo, quae
praecipit contemnere mortem et quod pro patria et bono pu-
blico debemus mortem eligere; neque pro amico deberemus
exponere animam nostram; immo quodcumque scelus et nefas
perpetrare magis quam mortem subire. Quod est contra Ari-
stotelem, tertio Ethicorum et nono eiusdem, et contra natu-
ram. Cuius signum est quod naturaliter odimus ista facientes,
etiam pro eorum vita tuenda, eosque vituperamus; naturaliter
autem contraria facientes amamus et laudamus. Quod autem
hoc sequatur satis patet: quia electio habet rationem proprii
boni; modo mors totum bonum destruit nihilque in ea est
eligibilis. Quod etiam patet ex Platone, in Phaedone, ubi
testatur mortem aequo animo non esse ferendam, nisi spes
esset de meliori vita. Quinto quoque De legibus dicit: Qui
hanc vitam summum, bonum censet eam dedecorat
. Divus
quoque Thomas, tertio Ethicorum, quasi dubitat quomodo
ponentes animam esse mortalem possunt eligere mortem. Et
in Expositione Symboli Apostolorum dicit super parte illa
carnis resurrectionem, quod procul dubio, nisi esset spes re-
surrectionis, quodcumque flagitium esset potius perpetran-
dum quam moriendum.
Tertio quia sequitur aut Deum non esse gubernatorem
universi aut iniquum; quorum utrumque scelus est. Nam, si
non omnia gubernaret, non esset Deus; et si Deus, summum
bonum, cum nihil potentialitatis habet; et si summum bonum,
quomodo in eo iniquitas? Hoc autem apertum est videre, quia
tot mala in hoc mundo fiunt, quae ignota hominibus sunt, et,


pagina successiva »
 
p. 172