BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 174

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


si nota, impunita relinquuntur; immo saepissime pro malo
maxima bona reportant; e contra de bonis, qui vel non cogno-
scuntur, vel, si cognoscuntur, remanent, sine premio et multo-
ties mortem et damna sustinent. Haec autem vel non cognoscit
Deus vel, si cognoscit et sic impunita vel sine praemio relinquat,
sicut dicit Hieronymus Deus non est.
Quarto quia omnes leges, tam quae fuerunt quam quae
sunt, ponunt animam post corpus remanere; et sic hoc est
maximum famosum et in toto orbe celebratum. Quare, vel
oportet dicere animam esse immortalem vel quod totus
mundus decipitur famosumque ex toto esset falsum. Quod
tamen Philosophus in De sommo et vigilia negat.
Quinto quia multa sunt experimenta, per quae evidenter
comprehendi potest eius immortalitas. Plato namque in Phae-
done
refert quod circa monumenta visa sunt phantasmata
umbrosa animarum: et haec sunt animae malorum hominum.
In nono quoque De legibus dicit occisorum animas saepe in-
terfectores ostiliter insequi, propter quod aliqui existima-
verunt ad praesentiam interfectoris vulnera sanguinem emit-
tere. In decimo quoque De republica refert quendam Pam-
philum a mortuis resurrexisse, qui de poenis et malorum
cruciatibus horrenda referebat. Plinius quoque iunior Athenis
infamem fuisse domum, in qua et simulacrum horridi senis
aspiciebatur et strepitus audiebantur; atque Athenodorum,
Tarsensem philosophum, simulacrum illud vidisse conducta
domo eoque duce comperiisse in area domus sub terra ossa
inserta catenis et, sicut mos erat, sepelisse; domum deinde
illam a strepitu liberatam. Refertque Posidonius stoicus
quod duo quidam Arcades familiares, cum Megaram venis-
sent, alter ad cauponem divertit, alter ad hospitem; qui, ut
cenati quieverunt, nocte visus est in somnis ei, qui erat in
hospitio, ille alter orare ut subveniret, quod sibi a caupone
interitus pararetur. Hic, primo territus somnio, surrexit
deinde, cum se collegisset idque visum pro nihilo habendum


pagina successiva »
 
p. 174