BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De febrium differentiis » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 176

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


duxisset, recubuit. Tum ei dormienti ille idem visus est rogare
ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam saltem
ne inultam esse pateretur; se interfectum a caupone in plan-
strum esse coniectum et supra stercus iniectum; petere ut
mane adesset ad portam, priusquam plaustrum ex oppido
exiret. Hoc ergo insomnio commotus mane bubulco praesto ad
portam affuit, quesivit quid esset in plaustro. Ille perterritus
fugit, mortuus erutus est, caupo re patefacta poenas
dedit. Simonides quoque, cum ignotum quendam proiectum
mortuum vidisset eumque humasset haberetque in animo
navem conscendere, moneri visus est ne id faceret ab
eo, quem sepulturea affecerat; si navigasset, naufragio
periturum. Rediit Simonides, caeteri naufragium fecerunt.
Infinitaque huiusmodi adduci possent. Testor ego quoque
me multa per somnia habuisse, quae quasi consimilia
sunt. Quare, animas defunctorum esse aperte haec videntur
declarare.
Sexto quia multa leguntur et experientia sentiuntur quod
quidam a daemonibus vexantur, qui et praeterita, et futura
pronuntiant referuntque se esse animas aliquorum iam de-
functorum. Experimenta autem negare est impudentiae et
vesaniae.
Septimo quia et Aristoteles videtur ponere animas im-
mortales, tum quia, primo Ethicorum, dicit pronepotum in-
fortunia aliquid facere ad animas defunctorum, tum quia
ponit eas praemiari post mortem. Oeconomicae enim se-
cundo capite 2, sermonem faciens de Alceste et Penelope,
dicit quod factae in malis fedeles sibi preparaverunt gloriam
immortalem et iuste a viris honoratae sunt neque a Diis sunt
immeritae.
Octavo quia omnes huius sententiae sectatores fuerunt
et sunt viri impiissimi et scelestissimi, sicut Epicurus ignavus,
flagitiosus Aristippus, insanus Lucretius, Diagoras dictus


pagina successiva »
 
p. 176