BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Io » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 200

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


dubio eam tolerarent, quia ignorant excellentiam virtutis et
ignobilitatem vitii. Soli enim philosophi et studiosi, ut dicit
Plato in De republica et Aristoteles Ethicorum nono,
sciunt quantam delectationem generent virtutes et quantam
miseriam ignorantia et vitia. Immo Socrates in Apologia,
quam Plato scripsit, dicit: sive animas mortalis sit, sive im-
mortalis, nihilomimus contemnenda est mors. Neque aliquo
pacto declinandum est a virtute quicquid accidat post mortem.
Eodem quoque modo existimo interpretanda esse dicta Divi
Thomae Super symbolo apostolorum, non quod scelera sint
potius committenda quam mors subeunda, si anima esset mor-
talis — illud namque neque sapienter neque theologice dici
censeo —, sed quod homines non conoscentes excellentiam vir-
tutis et foeditatem vitii, omne scelus perpetrarent prius quam
mori. Quare ad refrenandum diras hominum cupiditates data
est spes praemii et timor punitionis. Quod etiam, supposita ani-
morum mortalitate, in aliquo casu subeunda sit mors mani-
festant multae operationes bestiarum, in quibus non est du-
bium animas mortales esse atque instinctu naturae duci.
Refert namque Aristoteles capite noni De historiis,
quod Virgilius noster Georgicorum quarto commemorat,
apes pro sui ducis tutela et reipublicae morti se exponere. Scri-
bitque ibidem sepiam marem pro uxore tuendam mortem
subire. Refertque in eiusdem noni De historiis capite 37
camellum morsu defixo camellarium interemisse quod ipsum
dolo coire cum matre compulsit; equumque eodem modo de-
ceptum, idem scelus perpetrasse; at, ubi rem recognovit, se
praecipitem interemisse. Haec autem cum natura fiant, secun-
dum rationem facta sunt, quandoquidem, ex Themistii et Aver-
rois sententia, natura dirigitur ab intelligentia non errante.
Non ergo et in homine hoc est contra rationem.
Ad tertium vero principale, cum inferebatur, aut Deum


pagina successiva »
 
p. 200