BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


Non minus multa Lucanus commemorat. Machabeorum
quoque secundo, capite 5, sic scribitur: Eodem tempore An-
tiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum. Con-
tigit autem per universam Ierosolymorum civitatem videri
diebus quadraginta per aera equites discurrentes, auratas
stolas habentes et hastas, quasi cohortes armatas; et cursus
equorum per ordinem digestos; et congressiones fieri cominus
et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis dis-
trictis, et telorum iactus, et aureorum armorum splendorem,
omnisque generis loricarum. Quapropter omnes rogabant in bo-
num mostra converti.

Quare priores responsiones plene evacuare non videntur.
Talia autem negare videtur esse magnae pertinaciae et impu-
dentiae. Quapropter aliter dicendum est. Concesso igitur
quod non sint fictiones aut illusiones aut nostrae immagina-
tiones, dicendum est, quod Christiani et quasi universaliter
omnes leges, et Plato et Avicenna et multi alii ponunt haec
fieri vel a Deo vel per suos ministros, quos angelos appella-
mus si boni sint, si mali daemones. Verum est quod aliqua
differentia est inter eos, de qua nunc non est cura. Istique
simpliciter concedunt animam humanam esse immortalem et
multiplicatam, ut satis notum est. Verum hoc manifeste re-
pugnat dictis Aristotelis, cum nulla sit immaterialis sub-
stantia quae orbem non moveat: namque, duodecimo Meta-
physicae
, secundum numerum orbium ponit numerum intel-
ligentiarum. Neque est aliquis effectus hic inferior qui non
reducatur, secundum eum, in primum motum, ut patet octavo
Physicorum et in primo Metheororum. Amplius, quia evi-
denti ratione naturali hoc, videre meo, monstrari non potest.
Quare non stabimus infra limites naturales, quod tamen pol-
liciti sumus a principio. Ideo Alexander Aphrodisieus, ut
refert Divus Thomas in quaestione disputata De miraculis,
articulis 3 et 10, in corpore quaestionis, dixit haec pro-
venire a sustantiis separatis, mediantibus corporis coele-
stibus, secundum virtutes stellarum, secundum coniuctiones


pagina successiva »
 
p. 212