BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Herodotus - Historiae » Aristoteles - Metaphysica » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 214

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


et oppositiones earum. Et vere si isti effectus conceduntur,
secundum Peripateticos aliter dici non potest, cum mundus
totus hic inferior illi superiori sit contiguus, ut inde omnis
virtus gubernetur, sicut dicitur in principio Metheororum.
Istud quoque non irrationabiliter videtur esse dictum. Etenim
Alexander tenet Deum et intelligentias habere providentiam
de istis inferioribus, quemadmodum ex eius sententia notat
Divus Thomas in expositione 56 textus secundi De caelo.
Et hoc expresse Alexander ipse confitetur in libro De fato.
Quare pro temporum et locorum conditionibus, istis inferio-
ribus providet et de regibus et profetis, atque de aliis even-
tibus. Quod igitur aliquando talia apparuerunt, ut dictum est
in libro Machabeorum, designabat bella futura sicut exitus
denotavit; licet fortassis et illa evitari, secundum Alexan-
drum, poterant, cum ponat, in libro De fato, voluntatem
liberam. Neque mirandum est si talia a corporibus caelesti-
bus figurari possunt, cum animata sint nobilissima anima,
quaeque omnia inferiora generent et gubernent.
Consimile dicatur de iis quae Titus Livius, Svetonius, Vir-
gilius, Plutarchus et Lucanus referunt. Nam si praecedunt
signa veris, aestatis et aliorum temporum, ut manifestum est,
quanto magis illae intelligentiae debent esse sollicitae de na-
tura humana! Quod quidem clarissimum est videre. Non enim
memini me legisse vitam alicuius excellentis viri in quacumque
re, nisi in ortu et in occaso multa praecesserint, immo in
multis suis actibus. Quodque Platonici genium sive demonem
familiarem appellant, apud Peripatheticos est eius genitura;
quia talis natus est cum tali constellatione, ille vero cum alia.
Si sine illa multiplicatione daemonum et geniorum salvare
possumus, supervacaneum videtur illa povere: cum hoc,
quod illa etiam rationi non consonat.
Corpora ergo caelestia, secundum suas virtutes, haec
miranda producunt pro mortalium utilitate, et maxime ho-
minum, cum divinitatis humana natura sit particeps. Refert
namque Aristoteles, tertio De historiis, capite 20, quod in


pagina successiva »
 
p. 214