BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alcibiades I » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 218

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


ipse haec negat, praesertim quoniam, secundum ipsum, 51
quaestione primae partis Summae, ponit angelum loqui sive
alium sonum facere per corpus aereum condensatum et figu-
ratum. Modo corpora caelestia per suas virtutes et coniun-
ctiones stellarum haec et multo maiora faciunt, quia et ani-
malia faciunt et stupenda, ut patet in lapidibus et herbis;
quare et haec. Et confirmatur quoniam Conciliator in exposi-
tione 26 problematis, undecimae particulae: Problema est:
cur aliqui cum statim nascuntur loquuntur, dicit: Haly Eben-
ragel de nativitatibus haec scribit: Rex noster vocavit nos
eo, quod una ex mulieribus suis peperit filium, et fuit ascen-
dens 8 graduum Librae, terminus Mercurii, et in ipso fue-
runt Jupiter, Venus, Mars et Mercurius. Et convenit illic una,
societas astrologorum, quorum quilibet dixit suam opinionem.
Et ego tacui. Tunc rex dixit mihi: Quid habes? Cur non lo-
queris? Cui respondi: Date mihi terminum, trium dierum;
quia, si filius vester transierit tertium diem, erit de ipso mi-
raculum, magnum. Et cum natus complevit 24 horas, in-
cepit loqui et facere signa cum manu. Et rex multum expa-
vescit; unde et ego dixi: Possibile est quod, dicat aliquam
prophetiam et aliquod miraculum. Et tunc cum rege fuimus ad
puerum. Et dixit puer: Ego sum natus infortunatus et natus
sum ad indicandum amissionem regni Agedeir et destruc-
tionem gentis Almanni. Hic statim cecidit et mortuus est.
Et compertum est ut dixit
.
Modo iste puer vel locutus est per spiritum, vel ex se.
Non primum, quia Haly per astrologiam nescivisset praedi-
cere quae dixit; ergo ex se, id est ab intrinseco, et non per
cognitionem quam habuit ab aliquo homine; ergo ex virtute
intelligentiarum et corporum caelestium. Quare et in aliis sic
potest contingere. Quod si dicatur, omnis doctrina et disci-
plina fit ex praeexistenti cognitione, huic dicitur, quod ista
non est doctrina vel disciplina, neque cognitio proprie. Cuius
signum esse potest, quod isti vates, cum sunt extra furorem,
nihil recordantur, immo negant se illa dixisse. Sed ab impetu


pagina successiva »
 
p. 218