BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 1 Cor » Della Porta, Giovan Battista Coelestis Physiognomoniae - p. 106 » Epinomis » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 220

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


caelesti moventur; quare Plato in Menone et in plerisque
aliis locis dicit: Vates quam plurima vera nunciant, nihil ta-
men eorum quae loquentur intelligunt. Et trigesimo Proble-
matum
, 1 problemate: Sibillae et Bachae et omnes quae
divino spiraculo instigari creduntur, impetu inducuntur. Con-
ciliatorque ibi, in expositione, dicit: Ego audivi a
fideli medico, quod mulier quaedam illiterata, dum esset ma-
lancolica, latinum loquebatur congruum, qua sanata evanuit.
Quod esse non videtur nisi ex dispositione corporis cum motum
astrorum.
At tertium vero dicitur, quod Peripatetici dicerent illas
esse illusiones, sicut multi faciunt per alterationem aut medii
aut oculi; vel, si fuit verum, non sumus in terminis, quia se-
cludimus miracula. Quod autem ulterius adiungebatur de
somniis, nam illa et maiora concedimus. Averrois namque,
qui non ponit animas multiplicari, in capitolo De divinatione
somniorum
, illum abunde concedit; et Galenus, qui animam
putavit mortalem. Immo multa in medicina habita sunt per
somnia. Verum haec non arguunt animam immortalem sim-
pliciter, sed deos curare inferiora. Quare et per signa in vi-
gilia et per somnia multa docent et provident rebus humanis
sicut abunde ibi dicit Averrois. Quod autem dicitur de illis
Archadibus, non est mirum, cum Plato quinto De Republica
dicat: delinquentium in peregrinos Deus est ultor. Quod autem
de Pamphilo adducitur, ille apolugus est ad retrahendum cives.
Cur autem aliqui reliquuntur impuniti vel remunerati, aliqui
vero contrario, non est praesentis considerationis. Et multa
pulcra et difficilia ibi tangit Commentator, quae non sunt pro
nostra intentione.
Ad sextum vero de daemoniacis potest per haec quae dicta
sunt responsio patere. Nam omnes tales aut atra bili vexantur
aut insania, aut extasim patiuntur aut morti proximi alie-
nique a cogitationibus humanis; quo fit ut quasi inanimati et


pagina successiva »
 
p. 220