BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedo » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 224

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


nocere eis, cum nihil sint, sed tantum existimationi quae de eis
habetur. Quale esse Homerus in mente habet, tale esse enim
et mortui habent. Ad secundum de secundo Oeconomicae
dicitur, quod vel a Diis mulieres illae meritae sunt in vita —
non enim ibi dicitur post mortem —, vel, si post mortem, intel-
ligitur hoc quantum ad existimationem quae habetur de eis,
vel ut inducat alias mulieres ad consimilia opera.
Ad octavum vero et ultimum, in quo dicebatur viros im-
puros et flagitiosos suorumque scelerum conscios asserere
animas mortales, at sanctos et iustos immortales; ad hoc di-
citur, quod neque universaliter viri impuri ponunt mortali-
tatem, neque universaliter temperati immortalitatem. Ma-
nifeste enim videmus multos pravos homines credere legibus,
verum ex passionibus seduci. Multos etiam viros sanctos et
iustos scimus mortalitatem animarum posuisse. Plato namque
in primo De republica dicit Simonidem poetam virum di-
vinum et optimum fuisse, qui tamen eam mortalem asseverat.
Homerus quoque, ut Aristoteles secundo De anima refert,
existimavit sensum ab intellectu non differre. Quae autem
fuerit Homeri dignitas, quis ignorat? Ippocras quoque et
Galenus, viri doctissimi et optimi, huius perhibentur opi-
nionis. Alexander Aphrodisieus, magnus Alfarabius, Abuba-
cher, Avempace, ex nostratibus quoque Plinius secundus, Se-
neca innumerique alii hoc sensere. Seneca namque, libro sep-
timo Epistolarum ad Lucilium, epistola 54, quae inci-
pit, longum mihi comitatum dederat mala valetudo, manife-
stiusque in De consolatione ad Martiam affirmat ipsam esse
mortalem, multosque alios studiosos et viros doctissimos con-
numerat eiusdem opinionis fuisse; et hoc ideo, quoniam solam
virtutem existimaverunt esse felicitatem, vitium vero mise-
riam, caeteraque alla bona neglexerunt nisi quantum virtuti
deserviunt, quaeque virtuti obstant a se ipsis eiecerunt.
Existimandumque est multos viros sensisse animam mor-
talem, qui tamen scripserunt ipsam esse immortalem; sed hoc
fecisse ex pronitate virorum ad malum, qui parum aut nihil


pagina successiva »
 
p. 224