BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 228

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


malium
natura gradatim procedit et ordinate, ita quod non
coniungit immediate extremum extremo, sed extremum me-
dio. Videmus enim inter herbas et arbores mediare vir-
gulta; inter vegetalia et animalia, esset animata immobilia,
ut ostreas et caetera huius generis; et sic ulterius ascendendo.
Quod et beatus Dionisius, 7 capitulo De divinis nomi-
nibus
, insinuat cum dicit, quod divina sapientia coniungit
fines superiorum principiis inferiorum. Homo autem, ut
dictum est, perfectissimum est animalium; quare cum inter
materialia anima humana primum obtinet locum, coniungetur
ergo cum immaterialibus, mediaque est inter materialia et im-
materialia. Medium vero comparatum extremis dicitur alterum
extremorum; quare immaterialibus comparata, potest dici ma-
terialis; et respectu materialium, immaterialis. Neque tantum
istas denominationes meretur, verum et de proprietatibus
extremorum participat: nam viride comparatum albo non
solum dicitur nigrum, verum et congregat visum sicut et
nigrum, licet non tam intense. Quare et humana anima habet
de proprietatibus intelligentiarum et habet de proprietatibus
omnium materialium: quo fit ut, quando exercet opera, cum
quibus convenit cum intelligentiis, dicatur divina et transmu-
tari in deos; quando vero exercet opera bestiarum dicitur
transmutari in bestias: nam ex malitia dicitur serpens vel vul-
pes, ex crudelitate tigris, et sic de reliquis. Nihil enim est in
mundo, quod ex aliqua proprietate non possit convenire ipsi ho-
mini; quapropter non immerito homo dictus est microcosmus,
sive parvus mundus. Grande igitur miraculum quidam dixerunt
esse hominem, cum totus mundus sit et in unamquamquam
naturam vertibilis, cum sibi data est potestas sequi quam-
cumque proprietatem rerum maluerit. Recte igitur apologiza-
verunt antiqui, cum dixerunt aliquos homines esse factos deos,
aliquos leones, aliquos lupos, aliquos aquilas, aliquos pisces,
aliquos plantas, aliquos saxa, et sic de caeteris. Cum aliqui ho-
mines insecuti sunt intellectum, aliqui sensum, aliqui vires
vegetativae, et sic de caeteris.


pagina successiva »
 
p. 228