BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 234

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


fecit et saecula, eam quaestionem dilucidavit, sicut scribit
Apostolus, in epistola Ad Hebraeos. Quod autem ille vere sit
Dei filius, verus Deus et verus Homo apertissime et sine dubio,
lumen Christiani nominis, Divus Thomas Aquinas, in primo
Contra gentiles, capite 6, declarat. Quae Ioannes Scotus,
omnium, sententia mea, subtilissimus virque in primis reli-
giosissimus, ad numerum octonarium redigens enumerat in
prologo libri Sententiarum. Etenim tam aperte illa octo illud
declarant ut nisi mente privatus aut pertinax negare posset.
Cum igitur ille verus sit Deus, ipse solus vere est lux per quam
omnia videntur, ut Ioannis 1, ipseque etiam solus est
veritas, per quam cetera vera sunt, ut Ioannis 14: Ego
sum via, veritas et vita
. Verum, cum ipse manifestaverit verbo
et opere animam esse immortalem, verbo quidem cum malis
minatur ignem aeternum, bonis vero vitam aeternam promit-
tit: dicit namque: Venite, benedicti Patris mei, etc.; et subse-
quitur
: Ite, maledicti, in ignem aeternum
, etc.; opere vero
cum tertia die resurrexit a mortuis. Verum quanto lux distat
a lucido et veritas a vero et quanto causa infinita est potior
effectu finito, tantus efficacius hoc demonstrat immortalitatem
animae!
Quare, si quae rationes probare videntur mortalitatem
animae, sunt falsae et apparentes, cum prima lux et prima ve-
ritas ostendant oppositum. Si quae vero videntur probare eius
immortalitatem, verae quidem sunt et lucidae, sed non lux et
veritas. Quare haec sola via firmissima, inconcussa et stabilis
est: ceterae vero sunt fluctuantes.
Praeterea omnis ars debet per propria et convenientia
arti procedere; aliter enim peccat et inartificiose procedit,
ut Posteriorum et Ethicorum primo dicit Aristoteles? Sed
animam esse immortalem est articulus fidei, ut patet per Sym-
bolum apostolorum
et Athanasii; ergo probari debet per pro-
pria fidei. Medium autem, cui innititur fides, est revelatio et
scriptura canonica.


pagina successiva »
 
p. 234