BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Physica » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 54

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


liqua quae ibi dicuntur. Solvitur, inquam, quoniam, qua
anima est, naturalis est; immo secundum hanc considera-
tionem, considerantur intelligentiae a naturali; qua vero
anima humana intellectus est, metaphysici negotii est, sicut
et caeteri intellectus superiores.
Sed revera haec responsio multipliciter videtur deficere:
in primis quidem quoniam si idem iudicium esset de anima
humana, quod et de caeteris intelligentiis, quando in duode-
cimo Methaphysicae Aristoteles tractationem facit de in-
telligentiis et de humana anima pertractare debuisset; quod
tamen minime fecit. Praeterea, si idem est iudicium de hu-
mano intellectu quod et de intelligentiis, cur igitur Aristo-
teles, textu commenti 26 secundi Physicorum, ponit ter-
minum considerationis naturalis animam humanam? Quo-
niam, si intelligat Aristoteles quantum ad quia est, falsum est.
Etenim quia est Dei et intelligentiarum naturalis demon-
strat et per ipsum Commentatorem, primi De anima com-
mento 2 et commento 36 duodecimi Metaphysicae, divinus
haec accipit a naturali. Si vero loquatur quantum ad quid est,
satis patet, secundum responsionem datam, non pertinere
ad naturalem, cum, ut sic, sit movens non motum, immo, ut
dicit responsio, hoc voluit Aristoteles in primo De partibus
capitulo citato.
Amplius, ridiculum videtur dicere, animam intellecti-
vam, quae est una potentia numero, duos habere modos in-
telligendi, scilicet et dependentem et independentem a cor-
pore. Sic etenim duo esse videretur habere. Et enim intelli-
gentia, etsi sit intellectus et anima, et in suo intelligere non
indigeat corpore, in movendo autem indiget corpore. Verum
localiter movere et intelligere sunt operationes valde diversae.
In anima autem ponuntur intellectiones, quarum una de-
pendet a corpore, altera vero est simpliciter absoluta. Quod


pagina successiva »
 
p. 54