BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 236

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


Ergo tantum vere et proprie per haec habet probari; ce-
terae vero rationes sunt extraneae, innitunturque medio non
probanti quod intenditur. Non igitur mirum est si philosophi
inter se discordant de immortalitate animae, cum argumentis
extraneis conclusioni et fallacibus innitantur; at omnes Chri-
sticolae concordes, cum per propria et infallibilia procedunt,
cum haec non possint esse nisi secundum unum modum.
Amplius, qui infirmus est, sanitatem procurat. Nemo autem
sibi ipsi sit medicus; quoniam et tertio Politicorum dicitur:
In propriis nemo recte iudicat, cum in passionibus sit. Quaerat
igitur alium. Bonus autem medicus debet esse peritus in arte,
et bonorum morum, quoniam neque primum sine secundo,
neque secundum sine primo sufficiunt. Sed, ut inquit Plato,
veluti distemperantia in humoribus est aegritudo corporis,
sic ignorantia est animi aegritudo. Ignorans igitur an anima
sit immortalis vel ne, scientem et bonum quaerat.
Duo autem genera hominum profitentur hoc scire: infi-
deles scilicet et Christicolae. Multi vero infidelium viri doctis-
simi extiterunt, at omnes fece maculatae vitae. Ut alia
taceam, saltem inanis gloriae, solumque naturalia, quae
obscuram et infirmam cognitionem faciunt, intellexerunt. At
multi Christicolae, ni fallor, non minus illis in naturalibus
cognovere: ut Paulus, Dionisius, Basilius, Athanasius, Ori-
genes, duo Gregorii, Nazianzenus videlicet et Nicenus, Augu-
stinus, Hieronimus, Ambrosius, Gregorius et innumeri alii;
praeterque naturalium cognitionem divinorum etiam habue-
runt. Quae, ut Hieronymus dicit, hoc doctus Plato nescivit,
hoc eloquens Demosthenes ignoravit
, vitamque immaculatis-
simam duserunt. Verum, quis, nisi insanus, magis crederet
infidelibus sic dispositis quam Christicoli tam bene dotatis?
Mihique illud firmam fidem facit, quod Augustinus, mea sen-
tentia nulli in doctrina secundus — etenim minorem Platone et


pagina successiva »
 
p. 236