BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 238

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


Aristotele non existimo —, Christiani nominis primo inimicus,
tam integerrimae vitae factus, in fine De civitate Dei
scribit tot se oculata fide vidisse miracula, quae intemeratam,
inviolabilem et firmissimam fidem ostendunt. Gregorius,
quoque papa, cuivis in doctrines et sanctitate conferendus,
tot et tanta in Dialogis adducit, ut omnis prorsus ambiguitas
removeatur. Quare indubie ipsam immortalem esse asseren-
dum est. Verum non ea via incedendum est, qua huius saeculi
sapientes incesserunt. Qui, cum sapientes se dixerunt, stulti
facti sunt. Quisquis enim hac via procedet, ut existimo, semper
incertus et vagus fluctuabit; unde credo quod, quantum-
cumque Plato tot et tanta egregie scripserit de animorum im-
mortalitatem, firmitatem tamen non habuisse existimo. Quod
coniecturo ex fine Apologiae. Ibi enim videtur sub dubio
relinquere. In Timaeo etiam, cum de hoc sermonem habi-
turus esset, dixit satis sibi esse si in re tam difficili verisimilia
diceret. Quare omnia dicta eius conferendo, mihi videtur
magis opinando quam asserendo loqui.
Conatusque eius est cives bonos facere, non autem doctos.
Verum, ut dicit Divus Thomas, secunda secundae, articulo
3 quaestionis primae, cum opinione falsa stat actus
moralis. At via fidelium incedentes, stabiles et inconcussi per-
manent: quod divitiarum, honorum, voluptatum et omnium
mundanorum contemptus declarat, et demum coronam martirii,
quam ardentissime affectabant, affectatamque cum summa vo-
luptate consequebantur.
Haec itaque sunt quae mihi in hac materia dicenda vi-
dentur, semper tamen me et in hoc et in aliis subiciendo Sedi
Apostolicae. Quare etc.
Finis impositus est huic tractatui per me, Petram filium
Ioannis Nicolai Pomponatii de Mantua, die 24 mensis
Septembris. MDXVI.
Bononiae, Anno quarto Pontificatus Leonis X. Ad laudem
individuae Trinitatis, etc.
 
p. 238