BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 65

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae


videlicet non indigere corpore ut subiecto et esse virtutem im-
materialem. Nam, Posteriorum primo, si affermatio est causa
affirmationis, negatio negationis. Quid igitur Aristoteles, ad
materialitatem concludendam, apposuit, praeter phantasiam,
non esse sine phantasia? Peccat enim per fallaciam non-
causae ut causae, quandoquidem praecisa causa materiali-
tatis est indigere corpore ut subiecto. Quod evidentissime
sic iterum firmatur: quoniam ad immaterialitatem, praeter
non indigentiam corporis ut subiecti, aut necesse est ultra hoc
non indigere in aliquo sui opere determinato corpore tamquam
obiecto, aut illud non necesse est. Secundum dari non potest
per concessa, quoniam non indigere corpore tamquam su-
biecto et in aliquo determinato opere non indigere tamquam
obiecto convertuntur. Quare, posito uno, ponitur reliquum.
Restat igitur, ut immaterialitas copulative utrumque exigat.
Quare, cum materialitas immaterialitati contrarietur, ad
ipsam materialitatem sufficit indigere corpore tamquam su-
biecto, vel corpore tamquam obiecto. Vel igitur separabilia
sunt ista, et sic non convertentur, quod est contra concessa;
vel inseparabilia erunt, et sic sub disiunctione non erunt assi-
gnanda. Quod tamen facit Aristoteles. Ultima autem sequela
patet, quia quod disiunctive enuntiatur alternative verifi-
catur, et non copulative. Decimo namque Metaphysicae 17
textu, et Commentator tertio Caeli 56 commento, et Boetius
in libro De sylogismo hypothetico dicunt interrogationem
et disiunctivam vanam et ridiculam esse, in qua omnes partes
verificantur. Et ultra, tunc copulativae affirmativae contra-
diceret copulativa facta de partibus oppositis, et non disiunc-
tiva. Quod apertissime falsum est. Quapropter, ni fallor,
Commentator, Divus Thomas et quicumque sentit Aristo-
telem censere humanum intellectum vere esse immortalem,
longe a vero distat.


pagina successiva »
 
p. 65