BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - luogo non identificato » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 38

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae



Caput primum
in quo ostenditur hominem esse ancipitis naturae,
mediumque inter mortalia et immortalia.


Initium autem considerationis nostrae hinc sumendum
duxi: hominem scilicet non simplicis sed multiplicis, non
certae sed ancipitis naturae esse, mediumque inter mortalia
et immortalia collocari. Hoc autem videre apertum est, si
eius essentiales operationes, ex quibus essentiae notificantur,
inspexerimus. Eo etenim quod vegetativae et sensitivae opera
exercet, quae, ut secundo De anima et secundi De generatione
animalium
capite 3 traditur, sine instrumento corporali
caducoque exerceri non possunt, mortalitatem induit. Eo
autem quod intelligit et vult, quae operationes, ut per totum
librum De anima et primo De partibus animalium, capite 1
et secundi De generatione animalium capite 3 habetur, sine
instrumento corporali exercentur, quod separabilitatem et,
immaterialitatem arguuunt, haec vero immortalitatem, inter
immortalia connumerandus est. Ex quibus tota colligi potest
conclusio, non simplicis scilicet naturae esse, cum tres
animas, ut fere ita dixerim, includat: vegetativam videlicet,
sensitivam et intellectivam, ancipitemque naturam sibi ven-
dicare, cum neque simpliciter mortalis neque simpliciter im-
mortalis existat, verum utramque naturam amplectitur. Qua-
propter bene enuntiaverunt antiqui cum ipsum inter aeterna
et temporalia statuerunt ob eam causam, quod neque pure
aeternus neque pure temporalis sit, cum de utraque natura
participet, ipsique sic in medio existenti data est potestas
utram velit naturam induat. Quo factum est, ut tres modi
hominum inveniantur. Quidam namque inter Deos connu-
merati sunt, licet perpauci; et hi sunt qui, subiugatis vege-


pagina successiva »
 
p. 38