BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - De unitate intellectus » Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 72

Pomponazzi, Pietro

Tractatus de immortalitate animae



Caput sextum
in quo praedicta opinio impugnatur.


Hic autem modus, secundum utrumque membrorunt, a
Divo Thoma in prima parte Summae et in multis aliis locis
impugnatur, et, mea sententia, abunde et manifeste. Si enim
homo non componeretur ex materia et forma, sed ex motore
et moto, non maiorem haberent unitatem quam boves et
plaustrum. Multaque alia incommoda sequuntur, quae ab eo
adducuntur. Ponere autem pluralitatem formarum substan-
tialium in eodem composito, ut asserit secundum membrum,
hoc ab Aristotele et, a multis Peripateticis videtur alienum.
Verum duo adducam, per quae omnes superiores modi mihi
videntur et a veritate et ab Aristotele remoti.
Primo quidem hoc videtur experimento contradicere. Ego
namque, qui haec scribo, multis cruciatibus corporis angu-
stior, quod opus est sentitivae: idemque ego, qui crucior,
discurro per causas medicinales, ut refellam hos cruciatus;
quod nisi per intellectum fieri non potest. Si igitur altera
esset essentia, qua sentio et qua intelligo, quo igitur modo fieri
posset ut idem qui sentio sim ille qui intelligo? Sic etenim dice-
re possemus quod duo homines simul coniuncti sic mutuas ha-
bent cognitiones; qnod ridiculum est. Quam autem huiusmodi
opinio sit ab Aristotele remota non difficile est videre. Etenim
De anima secundo ponit vegetativum in sensitivo veluti tri-
gonum in tetragono; sed manifestum est trigonum in tetra-
gono non esse tamquam rem realiter distinctam ab eo, sed
quod est trigonum in potentia est actu tetragonum. Quare,
cum per Aristotelem eodem modo in mortalibus se habeat
sensitivum ad intellectivum, sensitivum non erit distincta res
ab intellectivo. Quapropter mihi videtur quod et primus
modus Averrois et isti duo a vero et ab Aristotele dissonent.


pagina successiva »
 
p. 72