Biblia, Io »
Pomponazzi, Pietro De immortalitate animae - p. 88
Pomponazzi, Pietro
Tractatus de immortalitate animae
ipsam separari.
Minor autem patet ex diffinitione universali
animae, scilicet est actus
corporis physici organici.
Sed huic forte dicitur quod anima humana, quantum ad
intellectum, non est actus corporis organici, cum intellectus
nullius corporis est actus, sed solum quantum ad opera sen-
sitivae et
vegetativae. Verum istud non videtur posse stare,
in primis quia sic anima intellectiva non esset anima, cum,
ut sic, non esset actus corporis physici organici, quod est
contra Aristotelem ponentem illam esse diffinitionem
commu-
nem omni animae, immo per ipsum Thomam dictam
univoce
de omnibus animabus; secundo quia, si anima intellectiva indi-
geret
organo pro ipso sentire, quamdiu igitur anima esset,
ipsa sentiret, vel posset sentire; quod manifeste falsum appa-
ret.
Patet autem consequentia, quoniam stante diffinitio stant
et ea, quae sunt in diffinitione. Tertio quoniam per ipsum
Thomam, et in prima parte et,
in secundo Contra Gentiles,
ideo intelligentiae non sunt formae corporum caelestium,
quoniam, si sic essent, maxime indigerent corpore pro intel-
lectione,
sicuti anima humana; ergo si anima humana est
actus corporis organici quantum ad sensationem, hoc est pro
sua intellectione, ergo in omni suo intelligere indiget phan-
tasia.
Sed, si sic est, ipsa est materialis. Ergo anima intel-
lectiva est
materialis.
Sed huic forte dicitur quod non oportet animam intelle-
ctivam
actu semper dependere ab organo, quamvis organum
ponatur in eius diffinitione; sed sufficit quod aptitudine: sicut
moveri sursum est diffinitio levis, quantumcumque leve non
semper moveatur sursum, sed suflicit quod moveatur, vel
possit moveri.
Sed haec responsio multipliciter videtur deficere. Primo
quia, si sola aptitudo sufficeret in diffinitionibus, tunc dici
posset quod aliquid esset homo et tamem actu non esset animal
rationale. Sufficeret enim, secundum responsionem, quod esset
pagina successiva »
p. 88