BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Parmenides - Testimonia » Nicolaus Cusanus De docta ignorantia - p. 27

Nicolaus Cusanus

De docta ignorantia


circumduceretur, quousque b veniret in c, ortus est triangulus; si
perficitur circumductio, quousque b redeat ad initium ubi incepit,
fit circulus. Si iterum, a remanente immobili, b circumducitur,
quousque perveniat ad locum oppositum ubi incepit, qui sit d, est ex
linea ab et ad effecta una continua linea et semicirculus descriptus.
Et si, remanente bd dia-
metro immobili, circum-
ducatur semicirculus, ex-
oritur sphaera; et ipsa
sphaera est ultimum de
potentia lineae, totaliter
existens in actu, quoniam
sphaera non est in potentia
ad aliquam figuram ulteriorem. Si igitur in potentia lineae finitae
sunt istae figurae, et linea infinita est omnia actu, ad quae finita
est in potentia, sequitur infinitam esse triangulum, circulum et
sphaeram. Quod erat probandum.
Et quia fortassis clarius hoc videre velles, quomodo ea, quae sunt
in potentia finiti, est actu infinitum, adhuc de hoc te certissimum
reddam.

Capitulum XIV.
Quod infinita linea sit triangulus.


Imaginativa, quae genus sensibilium non transcendit, non capit
lineam posse triangulum esse, cum improportionabiliter ista in quan-
tis differant. Erit tamen apud intellectum hoc facile. Nam iam constat
non nisi unum possibile esse maximum et infinitum. Deinde constat
— quoniam omnia duo latera cuiuslibet trianguli simul iuncta tertio
minora esse non possunt — trianguli, cuius unum latus est infinitum,


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. 27