BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Della Casa, Giovanni Petri Bembi Vita - p. 71

Della Casa, Giovanni

Petri Bembi Vita


nimia prope quadam attenuata esse contendant. Sed
sit sane suus cuique modus: difficile est enim in omni
re statuere quatenus; et tamen, si cum aliorum libris
Bembi scripta conferantur, facile iudicium erit: mihi
quidem eius oratio vehementer probatur, non modo
quia elegans, nova splendidaque est et, ut ita dicam,
nobilis, sed quia est etiam, Isocrateo prope more, uber
atque ornata. Sunt etiam eius versus Etrusce scripti
et quidem permulti, graves atque pleni, ut hanc
quidem laudem, si modo nos de iis rebus existimare
aliquid possumus, Bembo a ceteris omnibus concedi
necesse sit. In iis est carmen de Caroli fratris mor-
te: videor mihi hoc vere affirmare posse, neminem
umquam tam plane, tam ornate, tam dolenter
quemquam luxisse atque illis Bembus versibus fratris
obitum lamentatus est. Scripsit praeterea volumina
epistolarum aliquot, quarum paulo magis decoram
video a nonnullis locutionem existimari: suum cuique
omnino iudiciium, eamque ob causam difficillimum
est omnibus aeque piacere; nam, ut Theognis ait,
laudatus a Platone poeta,
ού δέ γὰρ ὁ Ζεὺς
Οὔθ'ὕων πάντας ἁνδάνει, οὔτ'ἀνέχων

Mihi quidem, cum has epistolas cum iis quae a
Graecis Latinisve scripta olim sunt contuli, valde hae
cum illis congruere videntur. Sed pollutas plerique
lue quadam etiam nunc aures habemus, nec plane
dum e vulgi faece enatavimus atque emersimus:
paucos enim adhuc bonos auctores Etrusca habuit
lingua, quibus lectitandis nostrormm hominum
expoliretur expurgareturque iudicium. Itaque
homines ornatae factaeque orationis insueti, nec
pulchritudinem intelligunt aut cernunt et, splendore
ipso praestricti, laeduntur, praesertim qui in veterum


pagina successiva »
 
p. 71