BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Parmenides - Testimonia » Bruno, Giordano De magia - p. 454

Bruno, Giordano

De magia


ira, gaudium, patientia, contemptus vitae, mortis, fortunae,
et omnia quorum vires ex animo in corpus alterandum
transmigrant.
Quomodo vero reliquae istae enumeratae vinculorum
species, quae fidem et opinionem subsequuntur, alterent
considerare non est valde profundae speculationis. Iam
quod attinet ad magis spiritales potentias animae quae
sequuntur, nempe ad memoriam, rationem, experientiam,
intellectum et mentem, non est operae praesentis specula-
tionis persequi, siquidem actus illarum potentiarum non
redundant in corpus neque alterant, sed tota immutatio
originaliter est in potentiis ante cogitativam, effective
autem et principaliter a cogitativa. Inde omnis vis magica
activa et passiva, et vinculis magicis species eousque subii-
ciuntur, et, ut etiam asserit Plotinus, tum sapientes tum in-
sipientes per principia naturalia consistentia in ea possunt
vinciri, nisi extet aliquod principium in subiecto quod
valeat repercutere seu excutere magicas eiaculationes;
quandoquidem, ut dictum est supra, non omnia penetrant
in omnia neque admiscentur omnia cum omnibus, sicut
oleum cum aqua non admiscetur. Sic testatur Plotinus de
se ipso et confirmat Porphyrius in Vita Plotini, quod
maleficia cuiusdam Aegyptii, quibus nitebatur vincire et
maleficiare Plotinum, in ipsum authorem sunt conversa.
Et haec De vinculis in genere dicta sint.

Finis.
 
p. 454