BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Bruno, Giordano De magia - p. 411

Bruno, Giordano

De magia


cur non tota debet esse in diversis locis et partibus ea
substantia quae vocem producit, et alligata certis membris?
Ad haec illud est quoque observandum, quod intelli-
gentiae occultae non ad omnia idiomata aures advertunt
aut intelligentiam; voces enim, quae sunt ex institutione
hominum, non ita attenduntur sicut voces naturales. Propte-
rea cantus, praecipue autem horum tragici (sicut notat Plo-
tinus), in dubiis animae maximam habent efficaciam. Si-
militer et omnes scripturae non sunt eius momenti, cuius
sunt characteres illi, qui certo ductu et figuratione res ipsas
indicant, unde quaedam signa in invicem inclinata, se
invicem respicientia, amplectentia, constringentia ad amo-
rem; adverse vero declinantes, disiectae ad odium et divor-
tium; concisae, mancae, disruptae ad perniciem; nodi ad
vincula, explicati characteres ad dissolutionem. Et haec non
sunt in quadam certa et definita forma, sed quilibet, pro
dictamine sui furoris seu impetu sui spiritus, in ipsius
operis patrationem, ut aliquid desiderat aut execratur, ita
utcunque rem quodam impetu nodis ipsis sibi designans et
veluti praesenti numini experitur certas vires, quas nullo
eloquio et elaborata oratione vel scriptura experiretur.
Tales erant litterae commodius definitae apud Aegyptios,
quae hieroglyphicae appellantur seu sacri characteres, penes
quos pro singulis rebus designandis certae erant imagines


pagina successiva »
 
p. 411