BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Bruno, Giordano

De magia


propter similitudinem, qua magis recedit a crassitie hebe-
tioris substantiae sensibilis compositorum. Esse corpora
insensibilia et spiritualia praedictae efficaciae, et a quibus
vere in corporibus sensibilibus ipsis omnis est virtus, in-
dicat aėreus ipse spiritus, qui mare universum concutit et
discutit, et invictissimus ventorum impetus, qui serenissimo
existente aėre purissimoque concutit terram, frangit ar-
bores, diruit aedificia. Ut optime notat Lucretius, hoc corpus
spiritale est quod omnia operatur in ipsis sensibilibus,
unde ipsum ab anima differre non arbitrabantur plurimi
philosophorum; unde illud poetae 'quantum ignes animae-
que valent
', hoc est aėr. Ignis quoque, qui non in crassa
materia consistit, ut carbones, et unde dicuntur ignita
corpora, ab aėre non differre intelligitur nisi accidente
quodam. Immo verus ignis est verus spiritus, qui in ignito
est consistens, torpens; extra ignita est existens, vegetans;
in flamma est in media quadam dispositione, veluti motu
quodam. Per hunc spiritum diversimode formantur corpora
diversa et animalia. Si non omnia corpora composita sunt
animalia, omnia tamen animata intelligere oportet, nempe
in omnibus unius generis animam, licet non unius et
eiusdem actus, propter alias et alias materiae dispositiones


pagina successiva »
 
p. 415