BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Bruno, Giordano De magia - p. 424

Bruno, Giordano

De magia


recta AB vel AC notata, tum etiam tumor terrae ingens
per arcum AB et AC notatum. Apparet ergo multis modis
absoluta vulgata illa atque famosa ratio. Atque dictis ra-
tionibus hanc quoque annectimus quod montes isti ma-
gnetis non habent virtutem attrahendae magnetis ratione
similitudinis; id enim si esset, multam magnetem videre-
mus attrahere magnetis portiunculam. Huius ergo effectus
non rationem damus attractionem aliquam, quia, ut dic-
tum est, rationabilius ferrum inde attraheretur, sed potius
fugam ex antipathia; contrarii quippe natura est istius
mineralis atque ferri, quae sunt foetus terrae atque ter-
restres frigidae consistentiae. Unde contra evenit illis atque
floribus fere universis, qui convertuntur ad solem et per
viam solis ipsum respiciendo insequuntur, ut non modo


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. 424