BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Ficino, Marsilio De vita - p. 180

Ficino, Marsilio

De vita


humorem suggerunt, hunc praestant citae admodum corruptioni subiectum,
quod non aliter quam aquosum vinum conturbatur celeriter et corrumpitur.
Hinc cita canities et pallor rugositasque senilis. Carnes quoque si quotidie
comedantur, ac etiam si pondere pani propinquent, citam putrefactionem in-
ferunt. Unde Porphyrius, Pythagoreorum antiquiorumque auctoritate fretus,
esum animalium detestatur. Nonne homines accepimus ante diluvium lon-
gaevos animalibus pepercisse? Quanquam medici non tam carnium usum ve-
tant quam abusum.
Denique humida tanquam putrefactioni obnoxia fuge, memoria tenens hu-
midos et pingues senescere citius atque mori, quod et Hippocrates ait et res
ipsa declarat. Siccissima rursum accipe moderate, vel saltem liberiore tem-
pera potu. Media tutus eligito. Tametsi Avicenna formam cibi paulo siccio-
rem molli praeponit ad canitiem evitandam. Ad frigida nimium aut calida
cautissimus esto; calida simul et humida sequere. Si fervet aer, epularum hu-
mor calorem superet; si friget, calor humorem; utrobique vero modicus sit ex-
cessus. Ubique calor et humor nonnihil glutinosum habeat atque stypticum,
ut illinc membris irrigatus humor inhaereat firmius ac diu sub calore perdu-
ret. Electum triticum et panis electus hoc imprimis habet, deinde rubrum
stypticumque vinum parumque dulce, tertio pinei nuclei resque his temperie
et lentore persimiles, quarto carnes non humidae simul atque laxae, ut suillae
et agninae lactentes. Medici tamen veteres, maxime Galienus, suis carnes et
sanguinem propter quandam cum corpore nostro similitudinem valde com-
mendant. Optimae sunt igitur similibus corporibus, ut rusticis et robustis cor-
pusque multum exercitantibus, praesertim si quatriduum gariophylis, co-
riandris praeparatis, sale conditae serventur. Et sanguis forsan utilis si cum
saccharo coquatur, defecatusque ad summum fuerit atque liquens.
Sed ut ad numerum revertamur: non probantur carnes humidiores, quales
diximus, non durae simul atque siccae, quales vetustioris leporis atque bo-
vis, sed mediae quaedam, ut gallinaceorum pullorum, caponum, pavonum,
phasianarum, perdicum, forte etiam pullorum columbinorum, praesertim
domesticorum. Tales quoque sunt capreoli vitulique iuvenes et anniculi ver-
veces pariter atque apri. Haedos non sperno lactentes caseumque recentem.
Aviculas equidem praetermisi, frequens enim subtiliorum alimentorum usus
stomacho solum convenit crassiora minime toleranti; qui vero validior est,
fugacem ex his fumum reportat vel humorem. Ova tamen gallinarum non
praetermitto, si vitellus una cum albo comedatur; vitellus namque solus de-


pagina successiva »
 
p. 180