BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

De vita


rum est) dum naturalem humorem auget, interea superfluum desiccat putri-
dumque expurgat humorem. Sunt qui nucleorum eiusmodi drachmam unam
quotidie post cibos exhibent senibus comedendam. Ego drachmam quoque al-
teram ieiuno stomacho senibus exhiberem, vel recens, calens, auratum, pi-
nucleatum.
Componerem quoque electuarium hoc pacto: sume amygdalarum dulcium
mundarum uncias quattuor, tantundem eiusmodi nucleorum, pistaciorum
duas, unam seminum cucumeris, unam nucum avellanarum mundarum;
contunde, coque una cum candidissimo saccharo, cui tamen addideris unam
zinziberis recentis conditi drachman, croci dimidiam, musci tertiani, ambrae
tantundem. Saccharum aqua melissae, id est citrariae, rosarumque fundito;
multa auri folia his adhibito. Huius enim usu quotidiano vitam senes validio-
rem longioremque consequentur. Possunt et in mensa hoc accipere, et pluri-
bus horis ante mensam. Utilius autem tunc erit, si quid albi odorique vini
una cum confectione eiusmodi biberint. Temporibus vero calidioribus sac-
charum rosaceum una cum auri foliis et conditae myrobalani vitam senibus
prorogabunt. Theriacam nemo dubitat ad idem humidis convenire personis
atque temporibus; de cuius usu satis in libro superiore dictum. Nemo etiam
negabit his prodesse admodum radices inulae beeniasque radices, albas simi-
liter atque rubeas, maxime vero recentes — illam quidem pro nutrimento, has
etiam pro aromate — et omnia simpliciter calida humidaque et aromatica si-
mul et styptica simulque pinguia. Certum est senes electo glycyrrhizae succo
familiariter uti debere. Tradunt enim glycyrrhizam esse humani corporis ca-
lori pariter et humori persimilem, praeterea variis senum morbis opitulari.
Lac quoque amygdalinum et amidus cibus familiaris esto, et saccharum at-
que passulae.
Rasis tripheram ex myrobalanis Indis, emblicis, belliricis confectam, item
myrobalanos Indas conditas saccharo, non solum ad retinendam, sed etiam
ad retardandam senectutem valde probat. Avicenna laudat tripheram myro-
balanorum maiorem atque minorem, rursus confectionem de squama ferri,
maxime vero auri. Iubet quotidie mandere myrobalanos praecipue chebulas
rite conditas ad differenda senectutis incommoda.


pagina successiva »
 
p. 190