BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Ficino, Marsilio De vita - p. 232

Ficino, Marsilio

De vita


communiter est peregrinus, et ab eo tunc planetarum summo ad Lunam e
vestigio planetarum infimam gubernatio redit. Hos annos astronomi Graeci
climactericos nominant; nos scalares vel gradarios vel decretorios appellamus.
Forte vero in morbis ipsum humoris vel naturae motum planetes per dies
eodem ordine regunt, unde et septimus quisque eadem ratione iudiciarius
appellatur, quartus quoque quoniam medium in septenario tenet. Tu igitur
si vitam producere cupis ad senectutem nullis eiusmodi gradibus interruptam,
quotiens septimo cuilibet propinquas anno, consule diligenter astrologum.
Unde immineat tibi discrimen ediscito, deinde vel adito medicum, vel pru-
dentiam et temperantiam accersito. Hiis namque remediis prohiberi minas
astrorum Ptolemaeus etiam confitetur. Addit quinetiam astrorum promissa
sic augeri posse, ut agrorum cultor auget terrae virtutem.
Probat Petrus Aponensis argumentationibus multis et testimonio Aristote-
lis, Galieni, Haly naturalem vitae finem non esse ab initio ad unguem de-
terminatum, sed ultra citraque moveri posse; idque asserit tum ex astris,
tum etiam ex materia. Concludit his auctoribus rationibusque obitum etiam
naturalem differri posse cum astrologiae machinis, tum praesidiis medico-
rum. Igitur neque nos temere in his praeceptis elaboramus, neque te pigeat
perquirere a medicis quae naturaliter tua sit diaeta, et ab astrologis quae stel-
la vitae faveat. Et quando haec bene se habet, et ad eam Luna, compone
quae prodesse didiceris. Neque pudeat saepe illos auscultare, qui non tam
fortuna quam virtute senectutem prosperam consecuti videntur. Praeterea
Ptolemaeus et ceteri professores astronomiae imaginibus quibusdam ex certis
lapidibus et metallis sub certo sidere fabricatis vitam prosperam pollicentur
atque longaevam. Verum de imaginibus quidem ex parte ac plurimum de
reliquo favore coelesti commentarium componimus in Plotinum, quem li-
brum huic operi deinceps subiciendum existimamus, quemadmodum hoc
post librum scribi volumus, quem De curanda litteratorum valetudine composui-
mus.
Favorem vero coelestem, quem modo dicebam, pro iuventute longa nunc,
quantum quasi poetae cuidam licet loqui, quantum rursus medico hicet fa-
cere, a Phoebo Bacchoque petemus.
Solis aeterna est Phoebo Bacchoque iuventus,
Nam decet intonsus crinis utrunque Deum.

Phoebus et Bacchus semper individui fratres sunt; ambo fere sunt idem.
Phoebus quidem est ipsa sphaerae illius anima, sphaera vero Bacchus. Immo
et Phoebus est totus ipse sphaerae circus, Bacchus autem est flammeus ille


pagina successiva »
 
p. 232