BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

De vita



Cur melancholici ingeniosi sint et quales melancholici
sint eiusmodi, quales contra.
Cap. V


Hactenus quam ob causam Musarum sacerdotes melancholici vel sint ab
initio vel studio fiant, rationibus primo coelestibus, secundo natura-
libus, tertio humanis ostendisse sufficiat. Quod quidem confirmat in libro
Problematum Aristoteles, omnes enim inquit viros in quavis facultate prae-
stantes melancholicos extitisse.
Qua in re Platonicum illud quod in libro De
scientia
scribitur confirmavit, ingeniosos videlicet plurimum concitatos fu-
riososque esse solere. Democritus quoque nullos inquit viros ingenio mag-
nos, praeter illos qui furore quodam perciti sunt, esse unquam posse. Quod
quidem Plato noster in Phaedro probare videtur, dicens poeticas fores frus-
tra absque furore pulsari. Etsi divinum furorem hic forte intelligi vult, ta-
men neque furor eiusmodi apud physicos aliis unquam ullis praeterquam me-
lancholicis incitatur.
Deinceps vero assignandae a nobis rationes sunt, quare Democritus et Plato
et Aristoteles asserant melancholicos nonnullos interdum adeo ingenio cunc-
tos excellere, ut non humani sed divini potius videantur. Asseverant id De-
mocritus et Plato et Aristoteles absque dubio, rationem vero tantae rei haud
satis explicare videntur. Audendum tamen monstrante Deo causas indagare.
Melancholia, id est atra bilis, est duplex: altera quidem naturalis a medicis
appellatur, altera vero adustione contingit. Naturalis illa nihil est aliud quam
densior quaedam sicciorque pars sanguinis. Adusta vero in species quattuor
distribuitur: aut enim naturalis melancholiae aut sanguinis purioris aut bilis
aut salsae pituitae combustione concipitur. Quaecunque adustione nascitur
iudicio et sapientiae nocet. Nempe dum humor ille accenditur atque ardet,
concitatos furentesque facere solet, quam Graeci maniam nuncupant, nos
vero furorem. At quando iam extinguitur, subtilioribus clarioribusque parti-
bus resolutis solaque restante fuligine tetra, stolidos reddit et stupidos. Quem
habitum melancholiam proprie et amentiam vecordiamque appellant.
Sola igitur atra bilis illa quam diximus naturalem ad iudicium nobis sa-
pientiamque conducit, neque tamen semper. Sane si sola sit, atra nimium
densaque mole obfuscat spiritus, terret animum, obtundit ingenium. Si vero
pituitae simplici misceatur, cum frigidus obstiterit circum praecordia sanguis,


pagina successiva »
 
p. 116