BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De anima » Ficino, Marsilio De vita - p. 252

Ficino, Marsilio

De vita


mino et angulo coeli, extra combustionem directus ac saepius orientalis, si
Sole sit superior, item in Auge, et aspiciatur a Luna. Si quis autem ab ipsa
Luna beneficium et a Venere poscat, tempora similia observare debebit. A
Venere quidem per animalia sua, quae diximus, et per corneolam et sapphy-
rum lapidemque lazuli, aes croceum atque rubeum et corallum omnesque
pulchros variosque vel virides colores et flores atque concentus suavesque
odores atque sapores. A Luna per alba et humida et viridia, per argentum
atque crystallum et uniones et argenteam marcassitam. Quoniam vero Satur-
nus quidem statui et perseverantiae dominatur, Mars autem efficaciae motus,
cogimur nonnunquam horum quoque gratia ab eis patrocinia postulare, tem-
poribus videlicet similiter observatis. Ab illo quidem per materias quasdam
quodammodo terreas et fuscas atque plumbeas et fuscam iaspidem et magne-
tem et camoinum atque chalcidonium et ex parte quadam per aurum et au-
ream marcassitam. A Marte vero per ignea, rubea, aes rubeum, sulphurea
omnia, ferrum lapidemque sanguineum. Neque diffidas Saturnum habere
nonnihil in auro; nam propter pondus id putatur habere. Quinetiam Soli au-
rum simile sic omnibus metallis inest, sicut Sol in planetis omnibus atque
stellis. Iam vero si quis convicerit Saturnum et Martem natura noxios esse,
quod equidem nunquam crediderim, tamen his quoque utendum, quemad-
modum venenis nonnunquam utuntur et medici, quod Ptolemaeus in Centi-
loquio
probat. Proderit ergo quandoque vis Saturni caute sumpta, sicut apud
medicos quae adstringunt atque continent, immo et quae stupefaciunt, sicut
opium et mandragora; Martis quoque sicut euphorbium et helleborus. Cau-
tissimi vero hac in re fuisse videntur Magi, Brachmanes, Pythagorici, qui
cum ob sedulum philosophandi studium Saturni tyrannidem formidarent,
vestibus albis amiciebantur, Iovialibusque sive Phoebeis quotidie sonis et can-
tibus utebantur, plurimumque sub divo vivebant.
Ubique vero memento per affectum studiumque animi et per ipsam spiri-
tus qualitatem nos facillime subitoque exponi planetis eundem affectum ac
eiusmodi studium et qualitatem significantibus. Per separationem igitur a
rebus humanis, per otium, solitudinem, firmitatem, per theologiam secre-
tioremque phiosophiam, superstitionem, magiam, agriculturam, per mae-
rorem Saturno subicimur. Per civilia et ambitiosa negotia, per phiosophiam
naturalem communemque, per religionem civilem perque leges Iovi; Marti
per iram atque certamina; Soli Mercurioque per studium eloquentiae cantus-


pagina successiva »
 
p. 252