BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Ficino, Marsilio De vita - p. 256

Ficino, Marsilio

De vita


que spiritus necessario requiritur tanquam medium, quo anima divina et ad-
sit corpori crassiori et vitam eidem penitus largiatur. Corpus autem omne fa-
cile tibi sensibile, tanquam sensibus tuis accommodatum, crassius est et ab
anima divinissima longe degenerans. Opus est igitur excellentioris corporis
adminiculo, quasi non corporis. Proinde scimus viventia omnia, tam plantas
quam animalia, per quendam spiritum huic similem vivere atque generare,
atque inter elementa, quod maxime spiritale est, velocissime generare per-
petuoque moveri quasi vivens. Sed quaeres interea, si elementa atque ani-
mantes generant aliquid sibi simile suo quodam spiritu, cur lapides et metal-
la non generant, quae inter elementa et animantes media sunt. Quia videlicet
spiritus in eis crassiori materia cohibetur. Qui si quando rite secernatur se-
cretusque conservetur, tanquam seminaria virtus poterit sibi simile generare,
si modo materiae cuidam adhibeatur generis eiusdem. Qualem spiritum phy-
sici diligentes sublimatione quadam ad ignem ex auro secernentes, cuivis
metallorum adhibebunt aurumque efficient. Talem utique spiritum ex auro
vel ex alio rite tractum atque servatum, elixir Arabes astrologi nominant.
Sed ad mundi spiritum redeamus, per quem mundus generat omnia, quan-
doquidem et per spiritum proprium omnia generant, quem tum coelum, tum
quintam essentiam possumus appellare. Qui talis ferme est in corpore mun-
di, qualis in nostro noster, hoc imprimis excepto, quod anima mundi hunc
non trahit ex quattuor elementis, tanquam humoribus suis, sicut ex nostris
nostra, immo hunc proxime (ut Platonice sive Plotinice loquar) ex virtute sua
procreat genitali, quasi tumens, et simul cum eo stellas, statimque per eum
parit quattuor elementa, quasi in illius spiritus virtute sint omnia. Ipse vero
est corpus tenuissimum, quasi non corpus et quasi iam anima, item quasi
non anima et quasi iam corpus. In eius virtute minimum est naturae terre-
nae, plus autem aqueae, plus item aeriae, rursus igneae stellarisque quam
plurimum. Ad horum graduum mensuras ipsae quantitates stellarum elemen-
torumque prodierunt. Ipse vero ubique viget in omnibus generationis om-
nis proximus auctor atque motus, de quo ille: "Spiritus intus alit." Totus est
suapte natura lucidus calidusque et humidus atque vivificus, ex dotibus ani-
mae superioribus dotes eiusmodi nactus. Quem plurimum hausisse Apollo-
nium Theaneum testificatus est Indus Hiarchas, dicens: "Mirari nemo debet,
o Apolloni, te divinandi scientiam consecutum, cum tantum aetheris in ani-
ma geras
."


pagina successiva »
 
p. 256