BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Rm » Ficino, Marsilio De vita - p. 264

Ficino, Marsilio

De vita


quam Sol, et in omnibus cum humana natura maxime congruentem. Utemur
itaque Ioviis, quando et ipse et Luna dignitatem tum naturalem, tum acci-
dentalem habuerint, sintque simul, vel feliciter se aspiciant. Si quando id
fieri omnino non possit, misce Solaria in unum simul atque Venerea, faci-
esque sic Ioviale ex utrisque compositum, quando videlicet Luna a coitu Ve-
neris eat ad sextilem Solis aspectum, vel econverso. Memento vero in rebus
componendis quae cor spiritumque foveant et corroborent, Lunam conferre
potissimum, si una cum his muneribus hoc etiam habuerit, ut per aeria sig-
na discurrat — maxime per Aquarium, quod esse maxime putant aerium — vel
si in suo domicilio sit aut exaltatione sua vel domo Iovis aut Solis, et ubi-
cunque sit, si mansionem ex viginti illis et octo teneat, tum sibi, tum etiam
operi competentem.

De virtute in nobis naturali, vitali, animali,
et per quos planetas adiuventur,
et quomodo per aspectum Lunae ad Solem
et Venerem, maxime vero ad Iovem.
Cap. VI


Praecipua vero disciplina est recte tenere quem spiritum, quam vim,
quam rem potissimum hi planetae significant. Luna ergo Venusque vim
et spiritum naturalem atque genitalem et quae hunc augent. Iuppiter ead-
em, sed efficacius heparque et stomachum, habetque non mediocrem par-
tem in corde et spiritu virtuteque vitali, quatenus suapte natura cum Sole
consentit — immo et per se ipsum, alioquin cor vitalem spiritum non proprie
in mense Iovis acciperet. Unde Iovem Graeci appellant vitam et per quem
vita. Habere quoque in animali spiritu potestatem testantur astrologi, dicen-
tes Iovem ad philosophiam et veritatem inveniendam religionemque conferre.
Et Plato ubi ait ab Iove philosophos proficisci. Quod etiam significavit Ho-
merus antiquorum opinione dicens: "Talis est mens hominibus, qualem in-
dies adducit pater hominum atque deorum
." Nusquam vero numen aliquod
ita cognominat praeter Iovem. Sol spiritum vitalem praecipue corque signi-
ficat, et habet nonnihil, immo non parum, in capite propter sensum atque
motum, cuius est ipse dominus; neque vim deserit naturalem. Mercurius
cerebrum et instrumenta sensuum ideoque spiritum animalem.


pagina successiva »
 
p. 264