BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Ficino, Marsilio De vita - p. 266

Ficino, Marsilio

De vita


Proinde tutissima via erit nihil sine Lunae beneficio facere, quandoquidem
coelestia communiter et frequenter atque facile ad inferiora demittit. Quam
alterum Solem nominant, quolibet mense quattuor anni tempora facientem.
In prima enim sui quarta Peripatetici putant esse calidam atque humidam,
in secunda calidam et siccam, in tertia frigidam atque siccam, in quarta fri-
gidam atque humidam. Lumenque eius proculdubio Solis esse lumen; hu-
mores generationemque regere, omnesque mutationes foetus ipsius in alvo
conversionibus suis metiri; et quotiens Soli iungitur, vivificam ab eo virtutem
recipere, quam infundat humori, atque ibidem a Mercurio vim humores
commiscentem. Quam vim Mercurius et transformatione in omnes sua et gy-
ris multiplicibus affert. Ibidem mox a Venere vim, quae conducat ad formas
geniturae convenientes.
Operae pretium vero fuerit meminisse diurnum Lunae cursum in quattuor
distribui quartas. In prima quidem ab oriente ad medium ascendit coelum,
atque interim humorem et spiritum auget naturalem. In secunda a coeli me-
dio petit occasum, efficitque in nobis oppositum. Tertia ab occasu coelum
subter medium adit, iterumque spiritum illum auget et humorem. Quarta
cadit inde versus ortum, minuitque vicissim. Quod maxime in Oceani ripis
apparet, ubi ad hunc cursum mare manifestius accedit atque recedit, eodem
que ordine vigor in aegrotantibus. Probabile etiam est Solem per easdem sui
quartas calorem naturalem et spiritum vitalem augere vel diminuere; ani-
malem quoque, quatenus Mercurium habet comitem. His cognitis poterit
medicus pro humore et calore naturali et quolibet spiritu recreando tempora
opportuniora servare. Sed nunc de Luna satis.
Neque dimittere decet Iovem in cuius mense altero quidem vitam accepi-
mus, altero autem communiter et felicius nati sumus. Et qui inter Solem
atque Venerem, item inter Solem atque Lunam est qualitate effectuque me-
dius, ideoque complectitur omnia. Solem vero ipsum praetermittere coeli do-
minum nefas atque periculosum existimamus, nisi forte quis dixerit eum, qui
Iovem habet, in Iove Solem iam habere, illic potissimum ad homines tem-
peratum. In Sole certe omnes coelestium esse virtutes, non solum Iamblichus
Iulianusque, sed omnes affirmant. Et Proculus ait ad Solis aspectum omnes
omnium coelestium virtutes congregari in unum atque colligi. Iovem vero
esse Solem quendam ad nos temperatum nemo negabit. Lunam quoque tem-
peratam ad Venerem ne neglexeris. Multum enim ad validam prosperamque


pagina successiva »
 
p. 266