BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Cratylus » Ficino, Marsilio De vita - p. 268

Ficino, Marsilio

De vita


vitam adiuvat, siquidem Venus fecundat hominem facitque laetum. Hanc
igitur observabis. Quanquam si Lunam Veneri similem, scilicet humore pror-
sus aequalem et vix minus calidam, cum Iove rite misceas aut Sole, prope-
modum iam Venerem habes.
Quid ergo? Ut tutissima omnium et commodissima simul incedas via, Lu-
nam observa, quando Solem aspicit coitque cum Iove, vel saltem Iovem
simul aspicit atque Solem, aut certe quando post aspectum Solis mox ad Io-
vis coitum progreditur vel aspectum. Atque eo ipso tempore compone invi-
cem vel adhibe tibi Solaria Ioviaque simul atque Venerea. Quod si te ad
unum ex magnis confugere necessitas urgeat vel negotium, ad Iovem ipsum
vel potius ad Lunam simul Iovemque confugito. Nulla enim stella naturales
in nobis vires, immo et omnes, magis quam Iuppiter fovet atque corroborat;
nulla rursum pollicetur prosperiora simul atque plura. Et ubique hunc acci-
pere faustum est; Solem vero accipere forsitan non ubique tutum. Semper
enim ille iuvat, hic saepe nocere videtur. Venus autem quasi debilis. Ideo
solus ille iuvans pater est appellatus. Id autem comprobat Ptolemaeus, ubi
ait pharmacum vix quicquam movere naturam duntaxat, quando Luna cum
Iove congreditur. Usque adeo illinc proprie totam putat universi corporis cor-
roborari naturam. Expertus sum quinetiam Luna coniuncta cum Venere me-
dicinam vix movere. Quamvis autem ubi pituitam valde timemus, Lunam
praecipue observemus ad Solem; ubi vero bilem exsiccationemque eiusmodi,
ad Venerem — tamen directio Lunae ad Iovem et ad haec omnia quodam-
modo confert et praecipue ad atram bilem expellendam, necnon ad commu-
nem hominum complexionem instaurandam atque firmandam. Sicut enim
glycyrrhiza et oleum rosaceum frigidiora calefacit, calidiora refrigerat, vi-
numque similiter, quod insuper humectat sicca, humidiora siccat, ita Iuppi-
ter humano congruus calori, ut vinum, oleum rosaceum, camomilla, glycyr-
rhiza. Ubi igitur audis Albumasar dicentem: "Non est vita viventibus praeter
Deum, nisi per Solem et Lunam
," id intellige quantum ad communem om-
nibus spectat influxum. Proprius autem homini accommodatissimusque in-
fluxus est ab Iove.
Sunt autem in natura corporis vires attrahendi, retinendi, coquendi, expel-
lendi. Has igitur omnes Iuppiter ipse iuvat, potissimum vero coquendi sive
digerendi virtutem atque generandi et nutriendi simul et augendi propter
humorem eius aerium atque multum et calorem eiusmodi amplum, humori
mediocriter dominantem. Profecto per radios Iovis semper usque quaque dif-
fusos lumen Solis proprium ad salutem hominum maxime temperatur, radiis
interim Veneris ad idem assidue conferentibus, atque similiter transferente


pagina successiva »
 
p. 268