BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Idyllia » Ficino, Marsilio De vita - p. 270

Ficino, Marsilio

De vita


Luna. Radii quidem Veneris atque Lunae tanquam humidiores quodam in-
digent temperante, sicut et Solis radii tanquam calidiores humidioris cuius-
dam temperiem exigunt. Radii autem Iovis temperamentum nullum desi-
derant. Quid enim aliud Iuppiter est, nisi Sol quidam ad salutem rerum
praecipue humanarum ab initio temperatus? Quid rursus aliud, nisi Luna
Venusque facta tamen calidior atque potentior? Ideo astrologi ab Iove auspi-
cantur annum fertilem, serenum, salubrem, et ab eo imminentium morbo-
rum remedia sperant. Atque Empedocles ubi propria unicuique planetarum
munera tribuit, Iovem solum generationis principem nominat, Orpheum
imitatus.
Praeter Iovem praecipiunt Lunam diligenter in omnibus operibus observan-
dam tanquam medium inter coelestia competens atque terrena. Sit ergo Luna
in gradu situque et aspectu ad opus optatum conveniente. Non sit in eclyp-
tica, nec sub radiis Solis per gradus duodecim ultra citraque, nisi forte sit in
eodem minuto cum Sole. Plerique vero volunt omnes planetas fore fortes,
quando in unitate Solis extiterint; unitatem vero metiuntur minutis duobus
atque triginta, ut xvi quidem citra, xvi vero ultra connumerentur. Non im-
pediatur a Saturno vel Marte. Non descendat in latitudine meridionali, quan-
do duodecim dictos gradus egreditur. Non sit opposita Soli, nec lumine minu-
atur, nec tarda cursu, quando scilicet die uno duodecim non peragit gradus.
Non sit in via combusta a gradu Librae xxviii ad tertium Scorpionis, nec in
octava, nec in ascendente, nec in finibus Martis vel Saturni. Quidam vero
nec in sexta, duodecima, nona, quarta Lunam volunt. In ceteris vero coeli
plagis approbant. Ubi haec omnia complecti non potes, Iovem saltem expec-
ta vel Venerem in ascendente vel decima, sic enim subveniunt detrimentis
Lunae. Nec ab re fuerit recordari quatenus Luna lumine augetur, eatenus
et nobis non solum humorem, sed spiritum etiam virtutemque augeri, atque
haec ad circumferentiam dilatari, maxime in secunda eius quarta. Quando
vero minuitur, contra contingere, praesertim in ultima quarta. Primum eius
ad Solem trinum praeesse secundo; hunc sextili primo; hunc sextili secundo.
Lunam quatenus lumine, eatenus repleri calore. Videntur ergo quidam non
tam observare quomodo aspiciat Luna Solem (semper enim aspicit) quam ut
plurimum lumen habeat, praesertim dum augetur. Aspiciat vero interim tri-
no vel sextili Iovem aut Venerem.
Proinde virtutem attractivam ignea iuvant, retentivam terrea, digestivam


pagina successiva »
 
p. 270