BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Ficino, Marsilio De vita - p. 278

Ficino, Marsilio

De vita


gium; atque gratiam elargiri. In Leonis xxi Cor Leonis, stella regia, Iovialis
et Martia. Huic subici putant lapidem granatum, chelidoniam, masticem;
melancholiam reprimere, temperatum gratiosumque efficere.
In Virginis xviiiiCauda Ursae Maioris Venerea et Lunaris. Lapidem eius
magnetem putant, herbam cichoream et artemisiam, a raptoribus venefici-
isque tueri. In Librae viiAla Corvi dextra, item in eiusdemxii et forte xiii
Ala sinistra Saturnia simul et Martia. Eius herbam lapathium et iusquiamum
esse aiunt cum lingua ranae, audaciam augere, fore noxiam. In eiusdem xv
vel xvi. Spica Venerea Mercurialisque, quam sequatur smaragdus, salvia, tri-
folium, promarulla, artemisia, mandragora; divitias augeat et victoriam, et
ab angustia vindicet. Denique in eiusdem xvii vel xviii Alchameth. Huic
subdunt iaspidem et plantaginem. Firmare sanguinem sperant, febres omnes
expellere. In Scorpionis quarto Elpheia Venerea Martiaque. Secundum vero
computationem aliam in gradu eiusdem quinto est Cornea, forsan eadem,
praesidens topazio, rorimarino, trifolio, hederae. Augere gratiam, castitatem,
gloriam putant. In Sagittarii tertio Cor Scorpionis Martium atque Iovium,
praesidens sardonio, amethisto, aristolochiae longae, croco. Opinantur colorem
bonum efficere, animum laetum sapientemque reddere, daemonia propulsare.
In Capricorni gradu septimo Vultur Cadens. Hanc sequitur chrysolitus, satu-
reia, fumus terrae. Stella est Mercurialis atque Venerea, temperata. In ascen-
dente medioque coelo prodest. Quod autem excantandi auctoritatem afferre
dicant, nihilipendo. In Aquarii xvi Cauda Capricorni Saturnia Mercuria-
lisque, quam sequitur chalcidonius, maiorana, nepita, artemisia, mandragora.
Praestare in causis gratiam opinantur, divitias augere, hominem ac domum
incolumem reddere. In Piscium tertio Humerus Equi Iovialis et Martius.
Thebit philosophus docet ad captandam alicuius stellae modo dictae virtu-
tem lapidem eius accipere herbamque eiusdem, anulumque aureum facere vel
argenteum, in quo lapillum inseras herba subiecta gerasque tangentem. Id
autem efficias, quando Luna subit stellam aut aspicit aspectu trino vel sextili,
et stella in medio percurrit coelo vel ascendente. Ego vero quae ad eiusmodi
stellas attinent in formam potius medicinae quam anuli componerem, intrin-
secus vel extrinsecus adhibendae, opportunitate videlicet praedicti temporis
observata. Tametsi prisci anulos magnifecerint. Nam Damis et Philostratus


pagina successiva »
 
p. 278