BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Eph » Ficino, Marsilio De vita - p. 280

Ficino, Marsilio

De vita


narrant Hiarcham, sapientum Indorum principem, simili quadam ratione
septem anulos confecisse, stellarum septem nominibus appellatos, eosque
Apollonio Theano dedisse, qui deinde singulos diebus singulis gestaverit, iux-
ta dierum nomina hos distinguens. Dixisse vero Hiarcham Apollonio avum
suum philosophum annos centum atque triginta vixisse, eiusmodi forsan coe-
lesti munere fretum. Quo et Apollonius deinde usus centesimo etiam anno,
ut aiunt, iuvenem praeferebat. Denique si quid eiusmodi anuli virtutis ha-
bent ex alto, id quidem non tam ad animam vel ad crassum corpus pertinere
arbitror quam ad spiritum, calefacto paulatim anulo, sic inde vel sic affec-
tum, ut firmior efficiatur aut clarior, vehementior aut mitior, severior aut
laetior. Quae quidem affectiones in corpus quidem omnino et in animam sen-
sualem quodammodo, plerunque indulgentem corpori, transeunt. Quod au-
tem adversum daemonas aut hostes aut ad principum gratiam profuturos
anulos pollicentur, vel fictum est, vel inde deductum quod spiritum interri-
tum firmumque efficiant, vel etiam mansuetum obsequioque amabilem atque
gratiosum.
Iam vero si quid coelestia praeter corpoream valetudinem conferre ad in-
genium, artem, fortunam dicerem, ab Aquinate Thomma nostro non dissi-
derem, qui in libro Contra gentiles tertio probat a corporibus coelestibus im-
primi nonnihil in corpore nostro, cuius munere disponamur ad eligendum
saepe quod melius est, etiam si rationem finemque nesciamus. Qua quidem
in re bene fortunatos appellat atque consentiente Aristotele bene natos. Addit
etiam virtute coelesti fieri nonnullos in quibusdam artium effectibus efficaces
(ut eius verbis utar), sicut miles in vincendo, agricola in plantando, medicus
in sanando felices. Ait enim sicut herbae lapidesque mirabiles quasdam ultra
naturam elementalem vires coelitus habent, sic homines quoque in artibus
nonnullos habere. Mihi vero satis fuerit factum, si coelestia quomodocunque,
quasi per medicinas sive interiores sive exteriores, ad prosperam conferant
valetudinem, dummodo interea salutem corporis perquirentes iacturam nul-
lam salutis animae faciamus. Nihil omnino tentemus a sancta religione prohi-
bitum. Praeterea in opere quovis conficiendo fructum operis ab eo speremus
atque petamus imprimis, qui et coelestia et quae continentur coelo fecit et
virtute donavit movetque semper atque conservat.


pagina successiva »
 
p. 280