BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Timaeus » Ficino, Marsilio De vita - p. 120

Ficino, Marsilio

De vita


ditione quantum ipsius natura patitur tenuissima, facile ab illis accenditur;
quia solida est atque tenacissima, accensa semel diutissime flagrat; quia tena-
cissimae siccitatis unitate potentissima est, vehementius incalescit. Quemad-
modum lignum paleis si utraque accendantur, magis diutiusque calet et lu-
cet. Atqui a diuturno vehementique calore fulgor ingens motusque vehemens
et diuturnus proficiscuntur. Huc tendit illud Heracliti: "Lux sicca, anima sa-
pientissima
."

Quo pacto atra bilis conducat ingenio.
Cap. VI


Quaeret forte quispiam, quale sit corpus illud humoris eiusmodi ex tribus
illis humoribus ea qua diximus proportione conflatum. Tale est ferme
colore quale aurum esse videmus, sed aliquantum vergit ad purpuram. Et
quando tam naturali calore quam vel corporis vel animi motu accenditur,
ferme non aliter quam ignitum rubensque aurum purpureo mixtum calet et
lucet, atque velut Iris trahit varios flagrante corde colores.
Quaeret aliquis iterum, quonam pacto humor eiusmodi conducat ingenio.
Nempe spiritus ex hoc humore creati primo quidem subtiles sunt, non aliter
quam aqua illa quam et vitae seu vitis aquam nominant et ardentem, quo-
tiens ex crassiori mero quadam ad ignem destillatione, ut fieri solet, expri-
mitur. Spiritus enim sub angustioribus atrae bilis eiusmodi compressi mea-
tibus vehementiore ob unitatem calore maxime tenuantur, perque arctiores
meatus expressi subtiliores erumpunt; deinde calidiores similiter atque eadem
ratione lucidiores; tertio motu agiles, actione vehementissimi; quarto solido
stabilique humore iugiter emanantes actioni diutissime serviunt. Tali autem
animus noster obsequio fretus indagat vehementer, perseverat investigando
diutius. Facilius quaecunque investigaverit, invenit, clare perspicit, sincere
diiudicat, ac diu retinet iudicata.
Adde quod, quemadmodum in superioribus significavimus, animus instru-
mento sive incitamento eiusmodi quod centro mundi quodammodo congruit,
atque (ut ita dixerim) in suum centrum animum colligit, semper rerum om-
nium et centra petit, et penetralia penetrat. Congruit insuper cum Mercurio
atque Saturno, quorum alter, altissimus omnium planetarum, investigantem
evehit ad altissima. Hinc philosophi singulares evadunt, praesertim cum ani-


pagina successiva »
 
p. 120