BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alexander Aphrodisiensis - In De sensibus » Ficino, Marsilio De vita - p. 288

Ficino, Marsilio

De vita


qui medicinam soluturam dare nec prohibent neque iubent. In Capricorno
medicinam sumere nocet, similiter in Aquario; in Piscibus vero prodest.
Quae vero membra in quovis signo unusquisque habeat planetarum, etsi
scitu necessum est, tamen narratu prolixum.
Neque vero in purgatione alvi latere nos debet Ptolemaei praeceptum. Me-
dicinam accipere purgatoriam, quando Luna est in Cancro, Piscibus, Scor-
pione, probamus, praesertim si dominus signi tunc ascendentis applicet se
planetae sub terra currenti. Sin autem ascendentis dominus coniungatur inter-
ea supra caput cum planeta medium tenente coelum, nausea statim et vomi-
tus incitabitur. Denique concludamus cum Galieno astrologiam esse medico
necessariam, qui de criticis diebus disputans ait certam esse Aegyptiorum
sententiam, id est, Lunam significare affectionem indies aegrotantis atque
sani adeo ut si misceantur cum Luna radii Iovis et Veneris, bene afficiatur
uterque; sin autem Saturni vel Martis, contraria ratione se habeat. Sed latius
iam pervagati ad spiritum tandem et vitam atque Gratias revertamur.

Quibus modis spiritus noster haurire plurimum potest de spiritu
vitaque mundi; et qui planetae spiritum procreant atque recreant;
et qualia ad unumquemque planetam pertinent.
Cap. XI


Huc vero tendunt haec omnia ut spiritus noster rite per naturalia prae-
paratus atque purgatus accipiat ab ipso vitae mundanae spiritu pluri-
mum per radios stellarum opportune susceptos. Vita quidem mundi omnibus
insita propagatur evidenter in herbas et arbores, quasi pilos sui corporis
atque capillos. Tumet insuper in lapides et metalla, velut dentes et ossa. Pul-
lulat quoque in viventes conchas terrae et lapidibus adhaerentes. Haec enim
non tam propria quam ipsa communi totius vita vivunt. Quae sane commu-
nis vita multo etiam magis super terram in corporibus viget subtilioribus tan-
quam propinquioribus animae. Per cuius vigorem intimum aqua, aer, ignis
viventia sua possident atque moventur. Vita haec aerem ignemque etiam


pagina successiva »
 
p. 288