BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Ficino, Marsilio De vita - p. 300

Ficino, Marsilio

De vita


quasdam rebus coelitus insitas et sensibus nostris occultas, rationi vix deni-
que notas. Nam cum proprietates eiusmodi earumque effectus elementali vir-
tute constare non possint, consequens est a vita spirituque mundi per ipsos
stellarum radios singulariter proficisci, ideoque per eas spiritum affici quam
plurimum atque quam primum, coelestibusque influxibus vehementer ex-
poni. Hac utique ratione smaragdus, hyacinthus, sapphyrus, topazius, rubi-
nus, unicorni cornu, praecipue vero lapis bezaar apud Arabes appellatus oc-
cultis Gratiarum proprietatibus praedita sunt. Et idcirco non solum intus
assumpta, sed etiam si carnem tangant ibique calefacta virtutem suam pro-
mant, vim inde coelestem spiritibus inserunt, qua se contra pestem tuentur
atque venena. Quod autem haec similiaque tale aliquid agant virtute coelesti,
id argumento est quia etiam exiguo pondere sumpta non exiguum habent in
agendo momentum. Quod elementari qualitati vix unquam est concessum,
igni videlicet valde coelesti. Materialis enim virtus ut agat multum, mate-
riam desiderat multam; formalis autem etiam cum minima materia valet plu-
rimum.
Simili virtute imprimis Phoebea paeonia carnem tangens contra caducum
morbum spiritus armat, vapore ad eos intus infuso. Simili corallus et chalci-
donius adversum atrae bilis illusiones Iovis praecipue Venerisque virtute;
ceteraque similiter. Eiusmodi quadam proprietate myrobalani iuventutem
servant acuuntque sensus et ingenio prosunt atque memoriae propter Iovem
imprimis, Saturni temperatorem, atque Mercurium sensus amicum. Quam
quidem arborem forte aliquis in paradiso ad vitam prorogandam extitisse
putabit. Mercurio lapidem achatem consecrant, unde physici conveniunt ad
facundiam visumque et contra venena valere. Serapio scribit eum qui hya-
cinthum vel ex eo sigillum gestat, esse a fulgore tutum, atque hanc virtutem
eius esse latissime divulgatam. Quam si habet, ab Iove putamus habere. La-
pis aetites vel aquilinus habet a Lucina, id est Venere atque Luna, ut admo-
tus vulvae partum mox et facillime citet. Quod Rasis confirmante Serapione
frequenter se dicit expertum. Forsan et a Phoebo, qui transfixit pythonem,
Cretaea dictamus habet, ut et venenosis obsistat et ferrum e vulnere trahat.
Solis virtute zinziber infusum epulis arcet syncopim. Gentiana canis rabiem
sedat fugatque serpentes. Verbena vaticinium praestare fertur laetitiamque
et expiationes et visum. Ruta et zedoaria contra venena theriacam agunt.
Thus vitalem et animalem spiritum adversus hebetudinem, oblivionem, timo-
rem fulcit. Salvia vero mentaque virtute Iovis: illa quidem paralysim fugat,
haec vel odore roborat animum. Eadem virtute pentaphyllon resistit venenis,


pagina successiva »
 
p. 300