BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ocellus Lucanus - De universi natura » Ficino, Marsilio De vita - p. 304

Ficino, Marsilio

De vita


idque in Alcibiade significat Socrates et Proculus explicat. Quod sane Pytha-
goras animadvertens ipsum bonum perfectionemque rerum opportunitatem
cognominavit. Primum namque principium sic apud Pythagoram et Plato-
nem omnium est mensura, ut aliis corporibus actionibusque alia loca distri-
buerit atque tempora. Unde sicut res quaedam non alibi quam hic nec alias
quam tunc proprie nascuntur feliciter et coalescunt atque servantur, sic et -
materialis actio, motus, eventus talis aut talis non alias efficaciam sortitur
effectumque perfectum quam quando coelestium harmonia ad idem undique
consonat. Quae sane harmonia tantam habere potestatem existimatur, ut
non solum agricolarum laboribus atque medicorum artificiis per herbas aro-
mataque conflatis, sed etiam imaginibus quae apud astrologos ex metallis
lapidibusque fiunt, virtutem saepe mirificam largiatur.
Sed imagines caput iam proprium exigunt. Quantum vero ad horas pro
actionibus et operibus eligendas pertinet, plurimum confirmatur a Ptolemaeo
ubi ait in Centiloquio: "Qui eligit quod melius est, nihilo differre videtur ab eo
qui habet hoc ex natura
." Quibus in verbis tum coelestium tum arbitrii elec-
tionisque nostrae potestatem confirmare videtur. Albertus quoque Magnus
inquit in Speculo: "Non enim libertas arbitrii ex electione horae laudabilis coer-
cetur, sed potius in magnarum rerum inceptionibus electionem horae con-
temnere est arbitrii praecipitatio, non libertas
."

De virtute imaginum secundum antiquos
atque medicinarum coelitus acquisita.
Cap. XIII


Ptolemaeus ait in Centiloquio rerum inferiorum effigies vultibus coelesti-
bus esse subiectas, antiquosque sapientes solitos certas tunc imagines
fabricare, quando planetae similes in coelo facies quasi exemplaria inferiorum
ingrediebantur. Quod quidem Haly comprobat, ibi dicens utilem serpentis
imaginem effici posse, quando Luna Serpentem coelestem subit aut feliciter
aspicit. Similiter scorpionis effigiem efficacem, quando Scorpii signum Luna
ingreditur ac signum hoc tenet angulum ex quattuor unum. Quod in Aegyp-
to suis temporibus factum ait seque interfuisse, ubi ex sigillo scorpionis in
lapide bezaar ita facto imprimebatur thuri figura dabaturque in potum ei
quem scorpius ipse pupugerat, ac subito curabatur. Quod quidem utiliter ef-
fici Hahamed physicus affirmat, confirmante Serapione. Praeterea narrat


pagina successiva »
 
p. 304