BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Ficino, Marsilio De vita - p. 306

Ficino, Marsilio

De vita


Haly notum illic sibi virum sapientem industria simili fecisse imagines quae
moverentur, qualem effectam nescio quomodo legimus ab Archita. Quales
et Trismegistus ait Aegyptios ex certis mundi materiis facere consuevisse, et
in eas opportune animas daemonum inserere solitos, atque animam avi sui
Mercurii, item Phoebi cuiusdam et Isidis Osyridisque sic in statuas descen-
disse profuturas hominibus vel etiam nocituras.
Huic illud simile: Prometheum figmento quodam luteo vitam rapuisse lu-
cemque coelestem. Magi quinetiam, Zoroastris sectatores, ad evocandum ab
Hecate spiritum utebantur aurea quadam pila characteribus insignita coeles-
tium, cui et sapphyrus erat insertus, et scutica quadam facta tauri corio ver-
tebatur, atque interim excantabant. Sed cantiones equidem libenter omitto,
nam et Psellus Platonicus eas improbat atque deridet. Hebraei quoque in
Aegypto nutriti struere vitulum aureum didicerunt, ut eorundem astrologi
putant, ad aucupandum Veneris Lunaeque favorem contra Scorpionis atque
Martis influxum Iudaeis infestum. Porphyrius quoque in epistola ad Anebo-
nem
imagines efficaces esse testatur, additque certis quibusdam vaporibus
qui a propriis suffumigationibus exhalabant, aerios daemonas insinuari sta-
tim consuevisse. Iamblichus in materiis quae naturaliter superis consentaneae
sint et opportune riteque collectae undique conflataeque fuerint, vires effec-
tusque non solum coelestes, sed etiam daemonicos et divinos suscipi posse
confirmat. Idem omnino Proculus atque Synesius.
Opera quidem ad salutem mira, quae a medicis in astrologia peritis per
res ex multis compositas, id est pulveres, liquores, unguenta, electuaria fieri
possunt, probabiliorem in se rationem et notiorem quam imagines habere
videntur, tum quia pulveres, liquores, unguenta, electuaria opportune con-
fecta coelestes influxus facilius citiusque suscipiunt quam materiae duriores
ex quibus imagines fieri consueverunt; tum quia vel assumuntur intus affecta
iam coelitus et in nos convertuntur, vel saltem admota foris inhaerent magis
et denique penetrant; tum etiam quoniam ex uno quodam duntaxat aut per-
paucis imagines construuntur, illa vero ex quam plurimis conflari pro arbi-
trio possunt. Ut si centum Solis Iovisve dotes per centum plantas et animalia
similiaque sparsae fuerint, componere simul haec centum tibi comperta pos-
sis et in unum conficere formam, in qua Solem ferme Iovemque totum iam
videaris habere. Scis profecto naturam inferiorem non posse uno quodam
capere cunctas superioris naturae vires, ideoque illas per plures apud nos


pagina successiva »
 
p. 306