BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Ficino, Marsilio De vita - p. 308

Ficino, Marsilio

De vita


naturas esse dispersas, commodiusque per opera medicorum atque similia
quam per imagines colligi posse.
Proinde imagines ex ligno confectae vim forte parvam habent. Nam lig-
num et forsan durius est ad coelestem influxum facile capiendum et minus
tenax, si acceperit, retinendum; et omnino postquam ex matris terrae visce-
ribus est evulsum, paulo post ferme totum amittit mundanae vitae vigorem
et facile in qualitatem aliam transmutatur. Lapilli vero atque metalla etsi ad
accipiendum coeleste munus duriora videntur, diutius tamen retinent (quod
confirmat Iamblichus), si acceperint. Sua nempe duritia vestigia quoque do-
naque vitae mundanae post evulsionem diutissime continent, quae quondam
haerentia terrae possederant. Quamobrem ob hoc saltem aptae materiae ad
capienda tenendaque coelestia iudicantur. Est et probabile quod libro supe-
riore dixi, res adeo speciosas non posse sub terra conflari, nisi maximo quo-
dam conatu coeli, atque durare in eis impressam semel ex conatu virtutem.
Nam in his coquendis cogendisque diutissime coelum elaboravit. Verum cum
nequeas facile eiusmodi plura componere, cogeris diligenter exquirere quod
metallum inter cetera in ordine sit alicuius stellae potissimum, quive lapis in
ordine summus, ut saltem in uno quodam totius generis ordinisque supremo
reliqua pro viribus comprehendas, atque eiusmodi susceptaculo coelestia huic
consentanea mutueris; ceu si exempli causa in ordine Solari sub homine
Phoebeo summum inter animalia teneat astur aut gallus, inter plantas balsa-
mum aut laurus, inter metalla aurum, inter lapides carbunculus vel pan-
taura, inter elementa fervidus aer (nam ignis ipse Martius esse censetur).
Quod autem diximus influxum Solis vel Iovis aut Veneris augendum, intel-
ligimus ratione communi, non tamen illi in cuius genesi aliquis horum inter-
fector appareat.

Ordines rerum a stellis pendentium, ut Solarium
atque similium; et quomodo spiritus fiat Solaris.
Cap. XIV


Dixi equidem alibi desuper ab unaquaque stella (ut Platonice loquar)
seriem rerum illi propriam usque ad extrema pendere. Sub ipso Scor-
pionis Corde post eiusmodi daemonas atque homines scorpiumque animal
collocare possumus etiam herbam asterion, id est stellarem, figura stellae
similem, nocte fulgentem, quam medici tradunt qualitatem habere rosae vim-


pagina successiva »
 
p. 308