BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Ficino, Marsilio De vita - p. 310

Ficino, Marsilio

De vita


que contra morbos genitalium mirabilem possidere. Sub Serpente vel Serpen-
tario coelesti Saturnum ponunt et quodammodo Iovem, postea daemonas qui
saepe serpentum formas induunt, similes insuper homines, serpentes animan-
tes, serpentariam herbam, lapidem draconitem capite draconis natum, item
communi nomine serpentinum, et praeterea quae in sequentibus afferam.
Sub stella Solari, id est Sirio, Solem primo, deinde daemonas quoque Phoe-
beos, quos aliquando sub leonum vel gallorum forma hominibus occurrisse
testis est Proculus, homines subinde persimiles bestiasque Solares, Phoebeas
inde plantas, metalla similiter et lapillos et vaporem aeremque ferventem.
Simili ratione a qualibet firmamenti stella per aliquem planetam existimant
contextum rerum gradatim sub illius proprietate descendere. Si igitur, ut
dicebam, Solaria omnia per gradum eius ordinis quemlibet opportune com-
prehenderis: homines videlicet tales vel talis hominis aliquid, item bruta,
plantas, metalla, lapillos et quae ad haec attinent, virtutem Solis usquequa-
que combibes et quodammodo naturalem Solarium daemonum facultatem.
Similiterque de aliis dictum puta.
Solares quidem homines sunt quales antea dixi et qui ascendente Leone
Soleque hunc vel tenente vel aspiciente nascuntur et qui sub Ariete similiter.
Solaris est et sanguis e sinistro eorum bene valentium bracchio missus. Phoe-
beus crocodillus, astur, leo, gallus et cygnus et corvus. Nec alia ratione leo
veretur gallum, nisi quoniam in ordine Phoebeo gallus est leone superior.
Eadem ratione inquit Proculus Apollineum daemonem, qui nonnunquam ap-
paruit sub figura leonis, statim obiecto gallo disparuisse. Maxime vero in his
animalibus cor est Solare. Arbitror etiam marinum vitulum coelestis Leonis
Cordi subesse, et hac ipsa ratione corium eius, quem cingit nudum fibula
eiusdem osse confecta, a renum dolore redimere. Nam contra dolorem eius-
modi solent astrologi sideris illius influxibus uti. Eadem forte ratione fertur
haec pellis a fulgure nos tueri. Inter plantas palma Phoebea est et imprimis
laurus, qua virtute venenosa repellit et fulgur. Fraxinus quoque simili facul-
tate venenosa longius arcet. Loton esse Phoebeam rotunda tum folia, tum
poma testantur et explicatio foliorum eius die, replicatio nocte. Paeoniam
Phoebeam esse non solum virtus indicat, sed et nomen. Ad idem attinent
flores et herbae quae restringuntur abeunte Sole, redeunte protinus explican-
tur et ad Solem continue vergunt; aurum praeterea et lapis elitis radiis aureis
Solem imitans; lapis item qui Solis oculus appellatur figuram habens pupil-


pagina successiva »
 
p. 310