BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Ficino, Marsilio De vita - p. 316

Ficino, Marsilio

De vita


diis vegetatur. Forsitan ita se habet succinum ad polum alterum et ad paleas.
Sed dic interea cur magnes trahat ubique ferrum — non quia simile, alio-
quin et magnetem magnes traheret multo magis ferrumque ferrum; non quia
superior in ordine corporum, immo superius est lapillo metallum. Quid ergo?
Ambo quidem ordine Ursam sequente clauduntur, sed superiorem in ipsa
Ursae proprietate gradum tenet magnes, inferiorem vero ferrum. Superius
autem in eodem rerum contextu trahit quidem quod est inferius et ad se
convertit, vel aliter quomodolibet agitat aut afficit virtute prius infusa. Infe-
rius vicissim eadem ad superius infusione convertitur vel aliter agitatur vel
prorsus afficitur. Sic in serie Solis inferior homo admiratur superiorem, in
ordine Iovio veneratur, in Martio timet, in Venereo inferior ad superiorem
rapitur amoris ardore deseritque seipsum, in Mercuriali semper hic discit vel
persuadetur ab illo, in Lunari motum hic ab illo saepius exorditur, in Satur-
nali quietem.
Ego autem cum haec explorata hactenus habuissem, admodum gratulabar
cogitabamque iuvenis adhuc magneti pro viribus insculpere coelestis Ursae
figuram, quando Luna melius illuc aspiciat, et ferreo tunc filo collo suspen-
dere. Sperabam equidem ita demum virtutis me sideris illius compotem fore.
Sed cum diutius explorassem, inveni tandem sideris illius influxus Saturnales
esse plurimum atque Martiales. Accepi a Platonicis malos daemonas pluri-
mum septentrionales existere. Quod etiam Hebraeorum astronomi confiten-
tur, noxios Martiosque daemonas in septentrione ponentes, propitios autem
et Iovios in meridie. Didici a theologis et ab Iamblicho imaginum fictores a
daemonibus malis occupari saepius atque falli. Vidi equidem lapillum Floren-
tiam advectum ex India, ibi e capite draconis erutum, rotundum ad nummi
figuram, punctis ordine quam plurimis quasi stellis naturaliter insignitum,
qui aceto profusus movebatur parumper in rectum, immo obliquum, mox fe-
rebatur in gyrum, donec exhalaret vapor aceti. Existimavi equidem lapillum
eiusmodi coelestis Draconis habere naturam atque quasi figuram, motum
quoque illius accipere, quatenus per aceti seu vini valentioris spiritum Dra-
coni illi sive firmamento familiarior redderetur. Hunc igitur qui gestaret et
aceto saepe perfunderet, vim aliquam forte Draconis illius acciperet, qui ge-
minis anfractibus hinc quidem Ursam Maiorem implicat, inde Minorem. Ex-
tat et prope Scorpionem Serpentarius quasi homo serpente cinctus, manu
dextra caput serpentis tenens, sinistra caudam, genibus quasi flexis, capite


pagina successiva »
 
p. 316