BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Ficino, Marsilio De vita - p. 318

Ficino, Marsilio

De vita


paulum resupino. Legi equidem Magos Persarum regi consuluisse, ut imagi-
nem hanc lapidi imprimeret haematiti, quem aureo clauderet anulo ita ta-
men, ut inter lapillum atque aurum serpentariae radicem insereret. Hoc
enim anulo gestantem contra venenum morbosque venenosos tutum fore, vi-
delicet si Luna Serpentarium aspiciente feceris. Hanc imaginem Petrus Apo-
nensis confirmavit. Ego vero, si hanc anulus ille vim habet, arbitror non tam
per figuram quam per materias eiusmodi et hoc pacto temporeque composi-
tas sibi coelitus vendicare.
Memento lapillos nascentes in animalibus, nec inde languentibus, ut in
dracone, gallo, hirundine ceterisque, efficaces existere ferme ut lapilli in terra
nascentes, atque ad easdem referri stellas, ad quas haec animalia pertinent.
Hinc alectorius ex ventriculo galli veteris tractus pollet potestate Solari, per
quam Dioscorides ait saepe compertum esse, eum pugnare invictum qui la-
pillum hunc ore gestaret. Idem ait chelidonium erutum ex hirundine rufum
curare melancholicum et amabilem idoneumque reddere. Quod quidem ha-
bet ex Iove per ea quae diximus: scilicet res ubique infra Lunam stellares ex-
istere. Confirmatur dictum illud valde Platonicum: hanc mundi machinam
ita secum esse connexam, ut et in terris coelestia sint conditione terrena et in
coelo vicissim terrestria dignitate coelesti, et in occulta mundi vita menteque
regina mundi coelestia insint, vitali tamen intellectualique proprietate simul
et excellentia. Per haec insuper confirmant nonnulli etiam illud magicum:
per inferiora videlicet superioribus consentanea posse ad homines temporibus
opportunis coelestia quodammodo trahi, atque etiam per coelestia supercoe-
lestia nobis conciliari vel forsan prorsus insinuari. Sed postremum hoc illi vi-
derint.
Verum illud arte quadam rite et opportune in unum plurima colligente fieri
posse probabile satis (ut diximus) esse videtur, tum rationibus quas in supe-
rioribus assignavimus, tum quia eiusmodi multa, quando apud medicum et
astrologum colliguntur, contunduntur, commiscentur, concoquuntur sub si-
dere certo, dum ipsa per se ratione concoctionis atque fermenti novam paula-
tim formam subeunt, hanc ipsam acquirunt certo quodam fomento coelesti,
radiis tunc intus agentibus, ideoque coelestem. Metallum vero vel lapillus
quando momento sculpitur, non videtur novam accipere qualitatem, sed fi-
guram; neque motio illa per debitos digestionis gradus, quos alteratio natura-
lis atque generatio solet observare, progeditur. Cum vero natura coelestis
tanquam inferioris naturae regula soleat tenore quodam progredi naturali et


pagina successiva »
 
p. 318