BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Ficino, Marsilio De vita - p. 326

Ficino, Marsilio

De vita


momento perficere etiam in materia minus parata, sicut flamma solet ingen-
tior? Quid ergo dubitas, inquiunt, in imagine construenda ferme similiter
agere coelum?
Dices, opinor, sicut et ego dicebam, naturales hic alterationis gradus
abesse. Qui sane defectus minuit quidem coeleste donum, nec tamen penitus
auferre videtur. Nolunt enim physici ex quolibet metallo vel lapide imaginem
fabricari, sed certo, in quo quidem natura coelestis virtutem olim ad hoc
ipsum quod optatur naturaliter incohaverit, et quasi iamiam perfecerit, ut in
sulphure flammam. Quam sane virtutem tunc demum perficiat, quando ma-
teria haec per artem sub simili quodam influxu coelesti vehementer agitatur,
et agitata calescit. Itaque ars suscitat incohatam ibi virtutem, ac dum ad fi-
guram redigit similem suae cuidam coelesti figurae, tunc suae illic ideae
prorsus exponit, quam sic expositam coelum ea perficit virtute, qua coeperat,
exhibens quasi sulphuri flammam. Sic potentia quaedam ad rapiendas paleas
coelitus data succino, quodammodo debilis, saepe per frictionem calefactio-
nemque facta validior, subito rapit. Similem virtutem Serapio scribit datam
lapidi albugedi quasi hyacintho simili, sed non prius trahere paleas quam ca-
pilli hoc lapide perfricentur.
Sic item lapis ille Iovius bezaar, id est a morte liberans, quem descripsi-
mus in libro Contra pestem, vim ab initio contra venenum accepit ab Iove, sed
non usque adeo validam, ut eandem tradere possit materiis aliis exercendam.
At vero cum primum sub Scorpionis coelestis influxu figuram superni illius
acceperit, perfectam contra scorpiones subito vim reportare putatur, quam
mastici communicare valeat aut thuri. Eadem quoque de hyacintho, topazio,
smaragdo ceterisque ratio est habenda, ut fabrica figurarum non alibi effica-
ciam habeat, quam ubi materia cum stella congruit et effectu, a qua hunc
faber exoptat accipere; ac praeterea ubi haec ipsa materia quasi iam talis est
ab initio, qualem affectas reddere per figuram. Nullis ergo materiis ad imagi-
nes uti consulunt, nisi his ipsis quae tibi notae sunt hanc ipsam ferme iam
vim habere quam cupis. Lapillorum itaque vires atque metallorum diligen-
tissime perscrutari iubent, intereaque meminisse inter lapillos quidem car-
bunculum in tenebris coruscantem atque pantauram praecipue Soli subesse,
sapphyrum Iovi, smaragdum Veneri, Mercurio, Lunae. Praeterea metalla
praeter aurum et argentum vix ullam ad haec habere virtutem. Tutioremque
in his rationem fore, si aurum quidem purum ad Solem referas atque Iovem:
ad illum quidem propter colorem, ad hunc autem propter temperatam com-
mixtionem, nihil enim Iove et auro temperatius. Purum vero argentum ad


pagina successiva »
 
p. 326