BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Argonautica » Ficino, Marsilio De vita - p. 340

Ficino, Marsilio

De vita


Curiosum vero narratu foret et forte noxium, quas imagines et quemad-
modum associandos vel dissociandos inter se animos fabricabant ad afferen-
dam felicitatem vel inferendam calamitatem vel uni cuidam vel domui vel
civitati. Ego quidem fieri posse talia non affirmo. Astrologi autem fieri posse
putant et quomodo docent, qualia ego narrare non audeo. Porphyrius ubi
vitam Plotini magistri sui describit, talia fieri posse confirmat. Atque Olym-
pium Magum et astrologum Aegyptium narrat contra Plotinum Romae talia
tentavisse, dum conaretur per imagines vel res eiusmodi siderare Plotinum,
sed conatus in auctorem suum ob excelsam Plotini animam fuisse retortos.
Albertus quoque Magnus, astrologiae pariter atque theologiae professor, ait
in Speculo, ubi a licitis discernere se inquit illicita, imagines rite ab astrologis
constitutas virtutem effectumque acquirere a figura coelesti. Atque subinde
narrat mirabiles earum effectus, quales Thebit Benthorad et Ptolemaeus ce-
terique astrologi pollicentur. Describitque imagines ad calamitatem alicui
prosperitatemque afferendam, quas consilio praetermitto. Et interea confir-
mat effectum eas habere posse, quanquam et ut vir bonus artis damnat abu-
sum, et ut legitimus theologus orationes suffumigationesque detestatur, quas
impii quidam ad daemones imaginibus fabricandis adhibuerunt. Neque ta-
men reprobat figuras et litteras dictionesque imaginibus impressas ad hoc
ipsum duntaxat ut donum aliquod accipiant a figura coelesti. Quod quidem
posse per imagines comparari, Petrus Aponensis confirmavit. Immo et affir-
mavit regionem nescioquam fuisse destructam per imaginem illam, quam
Thebit narrat a Phedice astrologo fabricatam.
Thomas Aquinas, dux in theologia noster, magis ista formidat et minus
tribuit imaginibus. Tantum namque virtutis duntaxat per figuras coelitus
putat acquirere, quantum conducat ad illos effectus, quos solet communiter
coelum per herbas resque alias naturales efficere. Non tam quia figura talis
sit in ea materia, quam quoniam compositum tale iam positum est in certa
quadam artificii specie, qualis cum coelo consentiat. Haec ait in libro Contra
gentiles
tertio, ubi characteres et litteras figuris additas ridet, figuras vero non
adeo, nisi pro signis quibusdam ad daemones adiungantur. In libro etiam
De fato ait constellationes dare ordinem essendi atque perdurandi non so-
lum rebus naturalibus, sed etiam artificiosis; ideo imagines sub certis con-
stellationibus fabricari. At si quid mirabile per eas ultra consuetos naturalium
effectus nobis eveniat, in daemonas reiicit hominum seductores. Quod in li-
bro Contra gentiles perspicue patet; maxime vero in libello De occultis naturae
operibus
, ubi videtur ipsas etiam imagines parvipendere quocunque factas,


pagina successiva »
 
p. 340