BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Ficino, Marsilio De vita - p. 342

Ficino, Marsilio

De vita


quas et ego quatenus ipse iusserit nihilipendam. Referre autem mirabiles
quosdam effectus imaginum in daemonum falsitatem nec est a Platonicis
alienum. Nam et Iamblichus ait eos qui religione summa sanctimoniaque
posthabita, imaginibus duntaxat confisi, ab eis divina sperant munera, hac
in re a malis daemonibus saepissime falli sub praetextu bonorum numinum
occurrentibus. Contingere tamen ex imaginibus legitima astrologiae ratione
constructis naturalia quaedam bona non negat.
Denique tutius fore arbitror medicinis quam imaginibus se committere;
rationesque a nobis de potestate coelesti pro imaginibus assignatas in medi-
cinis potius quam in figuris efficaciam habere posse. Probabile enim est, si
quam vim imagines habent, hanc non tam per figuram nuper acquirere,
quam per materiam possidere naturaliter sic affectam. Ac si quid denuo ac-
quiritur dum insculpitur, non tam per figuram comparari quam per calefac-
tionem contusione quadam provenientem. Quae quidem contusio calefacti-
oque facta sub harmonia coelesti simili harmoniae, quae quondam materiae
virtutem infuderat, excitat virtutem ipsam atque corroborat, sicut flatus flam-
mam; et manifestam efficit ante latentem, sicut calor ignis in aspectum pro-
ducit litteras scriptas succo cepae delitescentes. Atque litterae hirci adipe in-
scriptae lapidi, prorsus occultae, si lapis submergatur aceto, prodeunt et
quasi sculptae eminentes extant. Immo vero sicut tactus scopae vel arbuti
suscitat rabiem consopitam, sic forte contusio quaedam et calefactio sola la-
tentem in materia virtutem prodit, facta videlicet opportune. Qua quidem
coelesti opportunitate expedit in medicinis conficiendis uti. Aut si quis forte
tractare metalla lapidesque voluerit, praestat percutere solum atque calefa-
cere quam figurare. Praeter enim id quod inanes esse figuras suspicor, haud
temere vel umbram idolatriae debemus admittere. Item nec temere uti stel-
lis vel salutaribus ad morbos his simillimos expellendos. Hos enim saepe au-
gent, sicut noxiae stellae dissimiles sibi morbos aliquando minuunt, quod
sane Ptolemaeus et Haly perspicue docent.

De fabricanda universi figura.
Cap. XIX


Sed curnam universalem ipsam, id est, universi ipsius imaginem praeter-
mittimus? Ex qua tamen beneficium ab universo sperare videntur. Scul-
pet ergo sectator illorum forte qui poterit formam quandam mundi totius


pagina successiva »
 
p. 342