BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Valerius Flaccus, Gaius - Argonautica » Ficino, Marsilio De vita - p. 348

Ficino, Marsilio

De vita


tilitatem qualitatumque temperantiam, quibus cum coelo consentit, coelestem
quoque lucem est adeptus. Hic insuper ubi maxime talis est, potissimum est
coelestis, vitamque coelestem divinitus prae ceteris est adeptus; et quatenus
se talem in omni victu legeque vitae efficit atque servat, eatenus singularia
coelestium dona reportat.
Quando vero dicimus non esse in coelo ullum elementaris qualitatis exces-
sum, intelligimus vel nullam esse ibi eiusmodi qualitatem, sed virtutes potius
effectrices qualitatum temperatas, vel si quae sunt illic quodammodo similes
qualitates, quasi aeriam habere temperiem. Atque ubi quaedam illic frigida
siccaque nominamus, Platonica haec accipimus ratione, id est, ut frigidum
appelletur quod minimi caloris est causa, siccum vero quod humorem nobis
exhibet minimum. Sic astrologus Abraham Saturnum inquit corpus nostrum
quodammodo relinquere frigidum atque siccum, quia calorem et humorem
affert nostro minorem. Eadem ratione carnes bovis et leporis in se quidem
calidae atque humidae nobis frigidae sunt et siccae. Ex hac autem induc-
tione duo haec accipe corollaria: primum quidem si corpora magis deinceps
temperata magis vivunt, coelum maxime temperatum quam maxime vivere -
immo vero vicissim ex eo quod coelum exactissime temperatum absolutissi-
mam in se vitam possidet, coniectari ut quatenus reliqua ad temperiem vi-
tamque illius accedunt, eatenus vitam sortiri praestantiorem. Alterum vero
vitam esse formam in se perfectam perficientemque corpus motionisque prin-
cipium exhibentem — principium, inquam, intimum motionis quoque tum
intrinsecus actae, tum per omnem partem extrinsecus expeditae. Si igitur
id ipsum vita est, mente captum existimato qui eiusmodi formam non cog-
noverit inesse coelo, corpore praestantissimo, circumeunte semper motione
perfecta, cuncta vivificante magisque illa gradatim, quae vel ad ipsius simi-
litudinem naturaliter propinquius accesserunt, vel quotidie huius influxibus
aptius se exponunt.

Quantam imagines vim habere putentur
in spiritum, et spiritus in eas.
Et de affectu utentis et operantis.
Cap. XX


Compertum habemus, si quis rite utatur helleboro feratque potenter, mu-
tare quodammodo exquisita purgatione et occulta eius proprietate qua-


pagina successiva »
 
p. 348