BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Triumphi » Ficino, Marsilio De vita - p. 356

Ficino, Marsilio

De vita


riores, lapides atque metalla, ac Lunam referre videntur. Secundum in as-
censu locum habent, quae ex herbis, arborum fructibus, gummis, membris
animalium componuntur; respondentque Mercurio, si ordinem in coelo se-
quimur Chaldaeorum. Tertium pulveres subtilissimi eorumque vapores ex
praedictis electi odoresque simpliciter herbaruum et florum et unguentorum
ad Venerem pertinentes. Quartum verba, cantus, soni, quae omnia rite de-
dicantur Apollini, musicae prae ceteris auctori. Quintum vehementes ima-
ginationis conceptus, formae, motus, affectus vim Martiam referentes. Sex-
tum rationis humanae discursiones deliberationesque consulte pertinentes ad
Iovem. Septimum secretiores simplicioresque intelligentiae quasi iam a motu
seiunctae, coniunctae divinis, destinatae Saturno, quem merito Sabath He-
braei nomine quietis appellant.
Quorsum haec? Ut intelligas quemadmodum ex certa herbarum vaporum-
que compositione confecta per artem tum medicam, tum astronomicam re-
sultat communis quaedam forma, velut harmonia quaedam siderum dotata
muneribus; sic ex tonis primo quidem ad stellarum normam electis, deinde
ad earundem congruitatem inter se compositis, communem quasi formam
fieri, atque in ea coelestem aliquam suboriri virtutem. Difficillimum quidem
est iudicatu, quales potissimum toni qualibus conveniant stellis, quales item
tonorum compositiones qualibus praecipue sideribus aspectibusque consen-
tiant. Sed partim diligentia nostra, partim divina quadam sorte non aliter
id assequi possumus, quam Andromachus in theriaca componenda diutis-
sime fatigatus, ac tandem post diligentiam divina sorte consecutus theriacae
virtutem. Quod quidem contigisse divinitus Galienus et Avicennna confir-
mant. Immo vero totam medicinam exordium a vaticiniis habuisse testis est
Iamblichus atque Apollonius Theaneus. Ideoque Phoebum vatem medicinae
praeponunt.
Tres vero potissimum regulas ad hoc afferemus, si prius admonuerimus,
ne putes nos impraesentia de stellis adorandis loqui, sed potius imitandis et
imitatione captandis. Neque rursum de donis agere credas, quae stellae sint
electione daturae, sed influxu potius naturali. Ad quem profecto multiplicem
et occultum ita nos exquisitis studemus modis accommodare, sicut quotidie
ad manifestum Solis lumen caloremque salubriter excipiendum nos ipsos ac
commodamus. Aptare vero se ipsum ad occultas dotes eius atque mirificas
solius sapientis est officium. Sed iam ad regulas cantum sideribus accommo-
daturas perveniamus. Prima est exquirere quas in se vires quosve ex se ef-
fectus stella quaelibet et sidus et aspectus habeant, quae auferant, quae fe-
rant; atque verborum nostrorum significationibus haec inserere, detestari


pagina successiva »
 
p. 356